monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 > > 7 > 7 > 1 > A > 6 > K > E > 1 > 1 > 6 > 8 > 9 > 9 > 3 > 3 > 9 > 9 > 6 > > 6 > > 9 > 1 > 9 > 8 > 8 > 7 > 8 > 7 > 8 > 8 > 6 > B > 1 > 6 > 9 > 6 > 8 > 24 > 9 > 4 > 8 > 9 > 9 > 1 > 1 > 8 > 5 > 1 > 8 > 8 > 1 > 8 > 1 > 1 > 4 > 4 > 4 > 4 > 4
Isidorus, Etymologiae, Liber 19, III De velis <<<     >>> V De retibus

Isidorus, Etymologiae, 19, IV De funibus

1 Funes dicti quod antea in usum luminis fuerint circumdati cera; unde et funalia. Restes, sive quod rates contineant, seu quod his retes tendantur. Rudentes sunt funes navium ex nimio stridore ita dicti. 2 Spirae funes quae in tempestatibus utuntur; quas nautici suo more cucurbas vocant. Spirae autem ab sparto vocatae. 3 Propes funis quo pes veli alligatur, quasi pro pedes. De quo Turpilius 215:
Quasi quum ventus fert navem in mare
secundus, si quis propedon misit †si veli sinistrum†.
4 Tormentum funis in navibus longus, qui a prora ad puppim extenditur quo magis constringantur. Tormenta autem a tortu dicta, restes funesque. 5 Scaphon funis in prora positus. De quo Caecilius 256:
Venerio cursu veni, prolato pede
usque ad scaphonem.
6 Opisphora funes quae cornibus antemnae dextra sinistraque tenduntur retroverso. Prosnesium funis quo navis in litore ligatur ad palum. Mitra funis qua navis media vincitur. 7 Anquina quo ad malum antemna constringitur. De qua Cinna 5:
Atque anquina regat stabilem fortissima cursum.
8 Remulcum funis quo deligata navis trahitur vice remi. De quo Valgius 4:
Hic mea me longo succedens prora remulco
laetantem gratis sistit in hospitiis.
9 Struppi vincula loro vel lino facta quibus remi ad scalmos alligantur. De quibus Livius 10:
Tumque remos iussit religare struppis.
10 Catapirates linea cum massa plumbea, qua maris altitudo temtatur. Lucilius 1191:
Hunc catapiratem puer eodem devoret unctum
plumbi paucillum rudus lineique mataxam.
Isidorus HOME

bav281.575 bmv399.384 bnf425.387 bnf426.391 bnf7583.212 bnf7585.425 bnf7586.209 bnf7587.126 bnf7589.284 bnf10291.215 bnf11864.278 bnf13027.96 bnf13028.186 bsb9201.532 bsb71097.559 csg232.280 csg235.252 csg236.239 csg237.304 hab64.583 sbsmin43.162r ubbf_iii_0015.218r zos32.271v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik