1 Vela Graeci ἄρμενα dicunt, proinde quod aere moventur; apud Latinos autem vela a volatu dicta. Unde est illud Virg. Aen. 3, 520:
Velorum pandimus alas.
2 Genera velorum: acation, epidromos, dolo, artemo, siparum, mendicum. Ex quibus acation velum maximum, et in media nave constitutum. 3 Epidromos secundae amplitudinis, sed ad puppim. Dolon minimum velum, et ad proram defixum. Artemo dirigendae potius navis causa conmentatum quam celeritatis. 4 Siparum genus veli unum pedem habens, quo iuvari navigia solent in navigatione quotiens vis venti languescit. De quo Lucanus 5, 428: