monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2 > 2 > 1 > 1 > 3 > 4 > 3 > 3 > 13 > 1 > 5 > 4 > 12 > 3 > 7 > 12 > 7 > 16 > 2 > 1 > 4 > F > 12 > 1 > 7 > 67 > 6 > 10 > 1 > 3 > 14 > 20 > 5 > 10 > 4 > 8 > 5 > 2 > 2 > 6 > 2 > 4 > 1 > 24 > 2
Isidorus, Etymologiae, Liber 19, I De navibus <<<     >>> III De velis

Isidorus, Etymologiae, 19, II De partibus navium et armamentis

1 Puppis posterior pars navis est, quasi post; prora anterior, quasi priora. Cumba locus imus navis, quod aquis incumbat. Carina a currendo dicta, quasi currina. 2 Fori navium latera concava, a ferendo onere dicta; sive tabulata navium quae sternuntur, dicta ab eo quod incessus ferant vel foris emineant. De quibus Vergilius Aen. 6, 412:
[Laxatque foros].
3 Columbaria in summis lateribus navium loca concava per qua eminent remi; dicta, credo, quod sint similia latibulis columbarum in quibus nidificant. 4 Agea viae sunt, loca in navi per qua ad remiges hortator accedit. De qua Ennius Ann. 492:
Multa foro ponet, et agea longa repletur.
5 Transtra sunt tabulae ubi sedent remiges, quod in transverso sint dicta; quae Vergilius Aen. 6, 411 iuga appellat. 6 Remi a removendis, <tonsae a tondendis> et decutiendis fluctibus dicti, sicut tonsores a tondendis et decutiendis capillis. 7 Palmula est extrema latitudo remi, a palma dicta, qua mare inpellitur. Antemnae autem dictae quod ante amnem sint positae; praeterfluit enim eas amnis. Cornua extremae partes antemnarum sunt, dictae per tropum. 8 Malus est arbor navis qua vela sustinentur. Malus autem dictus quia habet instar mali in summitate, vel quia quasi quibusdam malleolis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur. 9 Modius est cui arbor insistit, ob similitudinem mensuralis vasis dictus. Carchesia sunt in cacumine arboris trochleae, quasi F littera, per qua funes trahuntur. Cinna 4:
Lucida confulgent alti carchesia mali.
10 Trochleae autem vocatae quod rotulas habent; τροχὸς enim Graece rota dicitur. 11 Parastatae stipites sunt pares stantes quibus arbor sustinetur. Cato inc. 18: 'Malum deligatum, parastatae vinctae.' 12 Clavus est quo regitur gubernaculum. De quo Ennius Ann. 483:
Ut clavum rectum teneam navemque gubernem.
13 Porticulus malleus in manu portatus, quo modo signum datur remigantibus. De quo Plautus Plaut. Asin. 3, 1, 15:
Ad loquendum atque tacendum tute habes porticulum.
14 Tonsilla uncinus ferreus vel ligneus ad quem in litore defixum funes navium inligantur. De quo Ennius Ann. 499:
Tonsillas apiunt, configunt litus, aduncas.
15 Anchora dens ferreus ex Graeca etymologia nomen ducit, quod quasi hominis manus conprehendat vel scopulos vel arenas. Nam manus Graece κυρα dicitur: apud Graecos autem aspirationem non habet, nam ἄγκυρα dicitur; unde et apud maiores sine aspiratione proferebatur. 16 Pulvini sunt machinae quibus naves deducuntur et subducuntur in portum. Pons, scala navium.
Isidorus HOME

bav281.574 bmv399.383 bnf425.386 bnf426.390 bnf7583.212 bnf7585.424 bnf7586.208 bnf7587.125 bnf7589.283 bnf10291.214 bnf11864.277 bnf13027.95 bnf13028.183 bsb9201.530 bsb71097.558 csg232.278 csg235.251 csg236.237 csg237.303 hab64.581 sbsmin43.161r ubbf_iii_0015.217v zos32.270v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik