monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19 > 19 > 37 > 32 > 18 > 1 > 18 > 19 > 5 > 9 > 19 > 57 > 2 > 31 > 8 > 5 > 40 > 18 > 18 > 27 > 27 > 6 > 4 > 6 > 31 > 31 > 3 > 27 > 7 > 3 > 27 > 5 > 36 > 8 > 78 > 33 > 1 > 24 > 1 > 1 > 13 > 4 > 17 > 2 > 17 > 4 > 8 > 66 > 50 > 3 > 9 > 8 > 17 > 1 > 17 > 2 > 29 > 1 > 3 > 62 > 42
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, XLI De coloribus equorum <<<     >>> XLIII De scena

Isidorus, Etymologiae, 18, XLII De theatro

1 Theatrum est quo scena includitur, semicirculi figuram habens, in quo stantes omnes inspiciunt. Cuius forma primum rotunda erat, sicut et amphitheatri; postea ex medio amphitheatro theatrum factum est. Theatrum autem ab spectaculo nominatum, ἀπὸ τῆς θεωρίας, quod in eo populus stans desuper atque spectans ludos contemplaretur. 2 Idem vero theatrum, idem et prostibulum, eo quod post ludos exactos meretrices ibi prostrarentur. Idem et lupanar vocatum ab eisdem meretricibus, quae propter vulgati corporis levitatem lupae nuncupabantur: nam lupae meretrices sunt a rapacitate vocatae, quod ad se rapiant miseros et adprehendant. Lupanaria enim a paganis constituta sunt ut pudor mulierum infelicium ibi publicaretur, et ludibrio haberentur tam hi qui facerent quam qui paterentur.
Isidorus HOME

bav281.566 bmv399.378 bnf425.381 bnf426.385 bnf7583.208 bnf7585.418 bnf7586.203 bnf7587.122 bnf7589.279 bnf10291.212 bnf11864.273 bnf13027.90 bnf13028.170 bsb9201.525 bsb71097.552 csg232.271 csg235.244 csg236.231 csg237.300 hab64.573 sbsmin43.156r ubbf_iii_0015.214r zos32.268r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik