monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33 > 22 > 62 > 2 > 51 > 3 > 33 > 14 > 37 > 41
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, XL De peditibus <<<     >>> XLII De theatro

Isidorus, Etymologiae, 18, XLI De coloribus equorum

1 Circa causas quoque elementorum idem gentiles etiam colores equorum iunxerunt, russeos enim soli, id est igni, albos aeri, prasinos terrae, venetos mari adsimilantes. Item russeos aestati currere voluerunt, quod ignei coloris sint, et cuncta tunc flavescant. Albos hiemi, quod sit glacialis, et frigoribus universa canescant. Veri prasinos viridi colore, quia tunc pampinus densatur. 2 Item russeos currere Marti sacraverunt, a quo Romani exoriuntur, et quia vexilla Romanorum cocco decorantur; sive quod Mars gaudet sanguine. Albos zephyris et serenis tempestatibus, prasinos floribus et terrae, venetos aquis vel aeri, quia caeruleo sunt colore, luteos, id est croceos, igni et soli, purpureos Iri sacraverunt, quam arcum dicimus, quod is plurimos colores habeat. 3 Sicque, dum hac spectatione deorum cultibus atque elementis mundialibus profanantur, eosdem deos atque eadem elementa proculdubio colere noscuntur. Unde animadvertere debes, Christiane, quod Circum numina inmunda possideant. Quapropter alienus erit tibi locus quem plurimi Satanae spiritus occupaverunt: totum enim illum diabolus et angeli eius repleverunt.
Isidorus HOME

bav281.565 bmv399.377 bnf425.381 bnf426.385 bnf7583.208 bnf7585.418 bnf7586.202 bnf7587.121 bnf7589.279 bnf10291.212 bnf11864.273 bnf13027.90 bnf13028.169 bsb9201.525 bsb71097.552 csg232.270 csg235.244 csg236.230 csg237.299 hab64.572 sbsmin43.155v ubbf_iii_0015.213v zos32.267v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik