monumenta.ch > Isidorus > 40
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, XXXIX De desultoribus <<<     >>> XLI De coloribus equorum

Isidorus, Etymologiae, 18, XL De peditibus

1 Pedites autem aiunt propterea pede currere quia pedibus curritur mortalitati. Ob hoc a superiori parte currunt ad inferiora, id est ab oriente ad occidentem, quia mortales oriuntur et occidunt. Nudi currunt, quia et homini in saeculo nullae reliquiae sunt. Recto spatio currunt, quia inter vitam et mortem nihil distat. Sed haec igitur propterea fingunt ut vanitates suas et sacrilegia excusare conentur.
Isidorus HOME

bav281.565 bmv399.377 bnf425.381 bnf426.385 bnf7583.208 bnf7585.418 bnf7586.202 bnf7587.121 bnf7589.278 bnf10291.211 bnf11864.273 bnf13027.90 bnf13028.168 bsb9201.525 bsb71097.552 csg232.270 csg235.244 csg236.230 csg237.299 hab64.572 sbsmin43.155v ubbf_iii_0015.213v zos32.267v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik