monumenta.ch > Isidorus > 21 > 36
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, XXXV De curru <<<     >>> XXXVII De septem spatiis

Isidorus, Etymologiae, 18, XXXVI De equis quibus currimus

1 Quadrigae et bigae, et trigae et seiugae a numero equorum et iugo dicti. Ex quibus quadrigas soli, bigas lunae, trigas inferis, seiugas Iovi, desultores Lucifero et Hespero sacraverunt. Quadrigam ideo soli iungunt quia per quattuor tempora annus vertitur: vere, aestate, autumno et hieme. 2 Bigas lunae, quoniam gemino cursu cum sole contendit, sive quia et nocte et die videtur. Iungunt enim unum equum nigrum, alterum candidum. Trigas diis inferis, quia is per tres aetates homines ad se rapit: id est per infantiam, iuventutem atque senectam. Seiuga maximus currus currit Iovi, propter quod maximum deorum suorum eum esse credunt. 3 Ideo autem rotis quadrigas currere dicunt, sive quia mundus iste circuli sui celeritate transcurrit, sive propter solem, quia volubili ambitu rotat; sicut ait Ennius Ann. 558:
Inde patefecit radiis rota candida caelum.
Isidorus HOME

bav281.564 bmv399.377 bnf425.380 bnf426.384 bnf7583.208 bnf7585.417 bnf7586.201 bnf7587.121 bnf7589.278 bnf10291.211 bnf11864.272 bnf13027.89 bnf13028.167 bsb9201.524 bsb71097.551 csg232.269 csg235.243 csg236.229 csg237.299 hab64.571 sbsmin43.155r ubbf_iii_0015.213r zos32.267r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik