1 Erict<h>onius autem, qui regnavit Athenis, primus quattuor equos iuncxisse fertur; sicut Vergilius auctor est dicens Georg. 3, 113:
Primus Erict<h>onius currus et quattuor ausus Iungere equos, rapidisque rotis insistere victor.
Fuit autem Minervae et Vulcani filius de caduca in terram libidine, ut fabulae ferunt, procreatus, portentum daemonicum, immo diabolus, qui primus Iunoni currum dedicavit. Tali auctore quadrigae productae sunt.