monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19 > 19 > 37 > 32 > 18 > 1 > 18 > 19 > 5 > 9 > 19 > 57 > 2 > 31 > 8 > 5 > 40 > 18 > 18 > 27 > 27 > 6 > 4 > 6 > 31
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, XXX De metis <<<     >>> XXXII De carceribus

Isidorus, Etymologiae, 18, XXXI De obelisco

1 Oboliscum Mesfres rex Aegypti primus fecisse refertur tali ex causa. Quum quodam tempore Nilus violenti inundatione Aegyptum nocuisset, indignatus rex tamquam poenas a flumine exigeret, sagittam in undas misit. Non multum post gravi valitudine correptus lumen amisit, qui post caecitatem visu recepto duos oboliscos Soli sacravit. Oboliscus enim sagitta dicitur, qui ideo in medio Circo ponitur quia per medium mundum sol currit. 2 Medio autem spatio ab utraque meta constitutus oboliscus fastigium summitatemque caeli significat, quum sol ab utroque spatio medio horarum discrimine transcendit. Summo obolisco superpositum est quoddam auratum in modum flammae formatum, quoniam sol plurimum in se caloris atque ignis habet.
Isidorus HOME

bav281.563 bmv399.376 bnf425.380 bnf426.384 bnf7583.207 bnf7585.416 bnf7586.201 bnf7587.119 bnf7589.277 bnf10291.211 bnf11864.272 bnf13027.89 bnf13028.165 bsb9201.523 bsb71097.550 csg232.268 csg235.242 csg236.228 csg237.298 hab64.570 sbsmin43.154r ubbf_iii_0015.212v zos32.267r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik