monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, XXVII De ludis Circensibus <<<     >>> XXIX De ornamentis

Isidorus, Etymologiae, 18, XXVIII De Circo

1 Circus Soli principaliter consecratus est a paganis, cuius aedis medio spatio et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putaverint sub tecto consecrandum quem in aperto habent. Est autem circus omne illud spatium quod circuire equi solent. 2 Hunc Romani dictum putant a circuitu equorum, eo quod ibi circum metas equi currant. Graeci vero a Circe Solis filia, quae patri suo hoc genus certaminis instituit, adserunt nuncupatum, et ab ea circi appellationem argumentantur. Fuit autem maga et venefica et sacerdos daemonum, in cuius habitu et opera magicae artis et cultus idolatriae recognoscitur.
Isidorus HOME

bav281.562 bmv399.375 bnf425.379 bnf426.383 bnf7583.207 bnf7585.416 bnf7586.200 bnf7587.119 bnf7589.277 bnf10291.211 bnf11864.272 bnf13027.88 bnf13028.164 bsb9201.523 bsb71097.550 csg232.267 csg235.242 csg236.228 csg237.298 hab64.569 sbsmin43.154r ubbf_iii_0015.212v zos32.266v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik