monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19 > 19 > 37 > 32 > 18 > 1 > 18 > 19 > 5 > 9 > 19 > 57 > 2 > 31 > 8 > 5 > 40 > 18 > 18 > 27 > 27 > 6 > 4 > 6 > 31 > 31 > 3 > 27
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, XXVI De generibus agonum <<< >>> XXVIII De Circo
Isidorus, Etymologiae, 18, XXVII De ludis Circensibus
1 Ludi Circenses sacrorum causa ac deorum gentilium celebrationibus instituti sunt: unde et qui eos spectant daemonum cultibus inservire videntur. Nam res equestris antea simplex agebatur, et utique communis usus reatus non erat; sed quum ad ludos coactus est naturalis usus, ad daemoniorum cultum translatus est. 2 Itaque Castori et Polluci deputantur haec species, quibus equos a Mercurio distributos historiae docent; sed et Neptunus equestris ludi est, quem Graeci ἵππιον appellant; sed et Martis et Iovis in ludis equi sunt consecrati, et ipsi quadrigis praesunt. 3 Circenses autem ludi ideo dicti, vel a circumeundo, vel quod, ubi nunc metae sunt, olim gladii ponebantur quos quadrigae circumibant; et inde dicti Circenses, ab ensibus circa quos currebant. Siquidem et in litore circa ripas fluminum currus agitantes, gladios in ordine in ripae litore ponebant, et erat artis equum circa pericula torquere. Inde et Circenses dicti putantur, quasi circum enses.
Isidorus HOME
bav281.562 bmv399.375 bnf425.379 bnf426.383 bnf7583.207 bnf7585.415 bnf7586.200 bnf7587.119 bnf7589.277 bnf10291.210 bnf11864.271 bnf13027.88 bnf13028.162 bsb9201.522 bsb71097.549 csg232.267 csg235.241 csg236.228 csg237.298 hab64.568 sbsmin43.153v ubbf_iii_0015.212v zos32.266v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik