monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, XV De foro <<< >>> XVII De ludo gymnico
Isidorus, Etymologiae, 18, XVI De spectaculis
1 Spectacula, ut opinor, generaliter nominantur voluptates quae non per semetipsa inquinant, sed per ea quae illic geruntur. Dicta autem spectacula eo quod hominibus publica ibi praebeatur inspectio. Haec et ludicra nuncupata, quod in ludis gerantur aut in cenis. 2 Ludorum origo sic traditur: Lydios ex Asia transvenas in Etruria consedisse duce Tyrreno, qui fratri suo cesserat regni contentione. Igitur in Etruria inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerunt. Inde Romani arcessitos artifices mutuati sunt; et inde ludi a Lydis vocati sunt. Varro autem dicit ludos luso vocatos, quod iuvenes per dies festos solebant ludi exultatione populum delectare. Unde et eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputant. 3 Nihil iam de causa vocabuli, dum rei causa idolatria sit. Unde et promiscue ludi Liberalia vocabantur, ob honorem Liberi patris. Ob hoc dispicienda est originis macula, ne bonum aestimes quod initium a malo accepit. Ludus autem aut gymnicus est, aut circensis, aut gladiatorius, aut scenicus.
Isidorus HOME
bav281.560 bmv399.373 bnf425.378 bnf426.382 bnf7583.206 bnf7585.414 bnf7586.198 bnf7587.118 bnf7589.276 bnf10291.209 bnf11864.270 bnf13027.87 bnf13028.159 bsb9201.521 bsb71097.548 csg232.265 csg235.240 csg236.226 csg237.297 hab64.670 sbsmin43.152r ubbf_iii_0015.211r zos32.265v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik