monumenta.ch > Isidorus > 9 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 8 > 1 > 9 > 8 > 4 > 4 > M > 1 > 5 > 8 > 8 > 5 > 4 > 2 > 5 > 5 > 8 > 3 > 6 > 7 > 30 > 20 > 8 > 3 > 7 > 8 > 8 > 4 > 30 > 7 > 1 > 6 > 4 > 3 > 15 > > > 30 > 8 > 5 > 3 > 4 > 5 > 3 > 4 > 6 > 7 > 5 > 4 > 7 > 1 > 5 > 1 > 4 > 1 > 4 > 5 > 2 > 1 > 9 > 6 > 4 > 4 > 5 > 3 > 5 > 5 > 4 > 1 > 3 > 8 > 9 > 5 > 4 > 23 > 2 > 3 > 7 > 7 > 11 > 3 > 3 > 12 > 5 > 7 > 27 > 3 > 30 > 4 > 7 > 6 > L > 3 > 1 > 7 > 8 > 17 > 5 > 4 > 25 > 6 > 1 > 3 > 12
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, XI De ariete <<<     >>> XIII De loricis

Isidorus, Etymologiae, 18, XII De clypeis

1 Clipeus est scutus maior, dictus ab eo quod clipet, id est celet, corpus periculisque subducat, ἀπὸ τοῦ κλέπτειν. Oppositus enim sua defensione ab hastis et iaculis corpus munit. Clypeus autem peditum est, scutus equitum. 2 Scutum appellatum eo quod a se excutiat telorum ictum. Ut enim telis resistatur, clipeus antefertur. Umbo scuti pars media est, quasi umbilicus. 3 Ancile vocatur scutum breve et rotundum. De quo Vergilius Aen. 7, 188:
Laeva ancile gerebat.
Et ancile dictum ab ancisione, quod sit [ab] omni parte veluti ancisum ac rotundum. Ovidius Fast. 3, 377:
Idque ancile vocant, quod ab omni parte recisum:
quaque notes oculis, angulus omnis abest.
4 Peltum scutum brevissimum in modum lunae mediae. De quibus meminit liber Regum 1 Reg. 10, 16: 'Fecit rex Salomon ducenta scuta de auro puro et trecentas peltas ex auro probato.' 5 [S]cetra scutum loreum sine ligno, quo utuntur Afri et Mauri. De quo poeta Virg. Aen. 7, 732:
Laevas cetra tegit.
6 Parma levia arma, quasi parva, non clypeum. Dicitur autem et testudo scutum, nam in modum testudinis fit clypeus. Est et testudo scutorum conexio curvata in testudinis modum. Namque in armorum generibus milites etiam ab animalibus nomina sumunt, ut aries; et Sallustius Hist. 3, 36: 'In modum,' inquit, 'iricii militaris.'
Isidorus HOME

bav281.558 bmv399.372 bnf425.376 bnf426.380 bnf7583.206 bnf7585.412 bnf7586.197 bnf7587.117 bnf7589.274 bnf10291.209 bnf11864.269 bnf13027.86 bnf13028.155 bsb9201.519 bsb71097.546 csg232.262 csg235.238 csg236.223 csg237.295 hab64.667 sbsmin43.150v ubbf_iii_0015.210r zos32.264v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik