monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, X De fundis <<<     >>> XII De clypeis

Isidorus, Etymologiae, 18, XI De ariete

1 Arieti nomen species dedit, eo quod cum inpetu inpingit murum in modum arietum pugnantium. Validae enim ac nodosae arboris caput ferro vestitur, eaque suspensa funibus multorum manu ad murum inpellitur, deinde retrorsum ducta maiori inpetu destinatur, sicque crebris ictibus concussum muri latus cedit cavatumque inrumpit ac fenestram facit. 2 Contra inpulsum arietis remedium est saccus paleis plenus et in eum locum demissus quo aries percutit; laxo enim saccorum sinu ictus arietis inlisus mollitur. Duriora enim mollioribus facilius cedunt. 3 Plutei sunt crates corio crudo intextae, quae in opere faciendo hosti obiciuntur. 4 Musculus cuniculo similis fit, quo murus perfoditur; ex quo et appellatus, quasi murusculus.
Isidorus HOME

bav281.557 bmv399.372 bnf425.376 bnf426.380 bnf7583.206 bnf7585.412 bnf7586.196 bnf7587.117 bnf7589.274 bnf10291.209 bnf11864.269 bnf13027.86 bnf13028.154 bsb9201.519 bsb71097.546 csg232.261 csg235.237 csg236.223 csg237.295 hab64.667 sbsmin43.150v ubbf_iii_0015.210r zos32.264v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik