monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 > > 7 > 7 > 1 > A > 6 > K > E > 1 > 1 > 6 > 8 > 9
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, VIII De sagittis <<< >>> X De fundis
Isidorus, Etymologiae, 18, IX De faretris
1 Faretra sagittarum theca, a ferendo iacula dicta; sicut et feretrum, ubi funus defertur. Quae idcirco etymologiam communem habent, quia pharetra mortem, feretrum mortuum portat. 2 Coriti proprie sunt arcuum thecae, sicut sagittarum faretrae. Vagina appellata eo quod in ea mucro vel gladius baiuletur. 3 Teca ab eo quod aliquid receptum tegat, C littera pro G posita. Alii Graeco nomine thecam vocari adserunt, quod ibi reponatur aliquid. Inde et bibliotheca librorum repositio dicitur. 4 Dolones sunt vaginae ligneae, intra quas latet pugio sub baculi specie. Dolones autem a dolo dicti sunt, quod fallant et decipiant ferro, quum speciem praeferant ligni. Hos vulgus Graeco nomine oxos vocant, id est acutos. Unde et apud medicos acutus morbus ὀξεῖα vocatur. Arcus vocatus eo quod arceat adversarium. 5 Inde et arces dicuntur a quibus arcentur hostes. Item arcus ob speciem, quod sint curvati artius.
Isidorus HOME
bav281.557 bmv399.371 bnf425.375 bnf426.379 bnf7583.205 bnf7585.411 bnf7586.196 bnf7587.116 bnf7589.274 bnf10291.208 bnf11864.269 bnf13027.86 bnf13028.153 bsb9201.518 bsb71097.545 csg232.261 csg235.237 csg236.222 csg237.295 hab64.666 sbsmin43.150r ubbf_iii_0015.210r zos32.264v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik