monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, VI De gladiis <<<     >>> VIII De sagittis

Isidorus, Etymologiae, 18, VII De hastis

1 Hasta est contus cum ferro; cuius diminutivum facit hastilia. Nomen autem hasta ab astu sumpsit; unde et astutia. 2 Contum ferrum non habet, sed tantum cuspide acuto est. Vergilius Aen. 5, 208:
Eferatasque trudes et acuto cuspide contos.
Contum autem quasi conitum: est enim conum acuta rotunditas. 3 Trudes amites sunt cum lunato ferro, quae Graeci aplustria dicunt. †A trudibus autem verum†quod trudunt et detrudunt. Vergilius Aen. 5, 208:
Eferatasque trudes.
4 Venabula dicta quasi venatui abilia, vel quia venientem excipiunt, quasi excipiabula. Excipiunt enim apros expectantque leones, intrant ursos, sit tantum firma manus cf. Mart. 14, 30. 5 Lancea est hasta amentum habens in medio: dicta autem lancea quod aequa lance, id est aequali amento, ponderata vibratur. 6 Amentum vinculum est iaculorum hastilium qui mediis hastis aptatur: et inde amentum quod media hasta religatur ut iaculetur. 7 Clava est qualis fuit Herculis, dicta quod sit clavis ferreis invicem religata; et est cubito semis facta in longitudine. Haec et cateia, quam Horatius caiam dicit. Est enim genus Gallici teli ex materia quam maxime lenta, quae iacta quidem non longe propter gravitatem evolat, sed quo pervenit, vi nimia perfringit; quod si ab artifice mittatur, rursum redit ad eum qui misit. Huic meminit Vergilius dicens Aen. 7, 741:
Teutonico ritu soliti torquere cateias<.>
Unde et eos Hispani et Galli tautanos vocant. 8 Falarica est telum ingens torno factum, habens ferrum cubitale et rotunditatem de plumbo in modum sphaerae. In ipsa summitate dicitur etiam et ignem habere adfixum. Hoc autem telo pugnatur de turribus, quas dici manifestum est. Iuvenalis Iuv. 6, 589:
Consulis ante falas delphinorumque columnas.
A falis igitur dicta est falarica, sicut a muro muralis. Sane falaricam Lucanus dicit nervis mitti tortilibus et quadam machina Lucan. 6, 198:
Ut nunc <tortilibus> vibrata falarica nervis.
Vergilius vero ait Turnum manu †falaricae †iaculasse Aen. 9, 705. 9 Pila sunt arma iaculorum atque telorum a torquendo, vel emittendo, vocatae. De quibus Lucanus 1, 7:
Signa pares aquilas et pila minantia pilis.
Cuius singulare pilum dicitur. Telum vocatur secundum Graecam etymologiam, ἀπὸ τοῦ τηλόθεν, quidquid longe iaci potest: quamquam abusive dicatur et gladium, ut est illud Virg. Aen. 9, 747:
At non hoc telum, mea quod vi dextera versat.
Proprie autem telum a longitudine dictum: unde et mustelam dicimus quod longior sit quam mus. 11 Cuspis hastilis amentata, a cespite dictus, quod est virgulta. Vergilius Aen. 7, 817:
Et pastorale<m> praefixa cuspide myrtum.
Proprie autem cuspis posterior pars hastae est.
Isidorus HOME

bav281.555 bmv399.370 bnf425.374 bnf426.378 bnf7583.205 bnf7585.410 bnf7586.195 bnf7587.116 bnf7589.273 bnf10291.208 bnf11864.268 bnf13027.85 bnf13028.150 bsb9201.517 bsb71097.544 csg232.259 csg235.235 csg236.221 csg237.294 hab64.664 sbsmin43.149r ubbf_iii_0015.209r zos32.264r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik