monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, V De armis <<<     >>> VII De hastis

Isidorus, Etymologiae, 18, VI De gladiis

1 Gladius generaliter dicitur ensis in proelio; sed ensis ferrum tantum, gladius vero totus. Proprie autem appellatus gladius, quod gulam dividit, id est cervicem secat. Ad hoc enim primum est factus; nam cetera membra securibus magis caeduntur, collum gladio tantum. 2 Acies autem gladii ab acumine dicta. Capulus vocatus vel quia caput est gladii, vel quia ibi capitur ut teneatur: nam alias acies ferri non sinit. Mucro non tantum gladii est, sed et cuiuslibet teli acumen, dictus a longitudine. Nam μακρὸν Graeci longum vocant; hinc et machaera. Machaera autem est gladius longus ex una parte acutus. 3 Framea vero gladius ex utraque parte acutus, quam vulgo spatam vocant. Ipsa est et romphea. Framea autem dicta quia ferrea est: nam sicut ferramentum, sic framea dicitur; ac proinde omnis gladius framea. 4 Spatha a passione dicitur, Graeco verbo, quoniam παθεῖν Graece dicitur pati; unde et patior et patitur dicimus. Alii spatam Latine autumant dictam, eo quod spatiosa sit, id est lata et ampla: unde et spatula in pecoribus. 5 Semispatium gladium est a media spatae longitudine appellatum, non, ut inprudens vulgus dicit, sine spatio, dum sagitta velocior sit. 6 Pugio a pungendo et transfigendo vocatus. Est enim gladius parvus et bis acutus lateri adhaerens. Idem et clunabulum dictum, quod religetur ad clunem. 7 Chelidoniacus gladius ferrum est latum, cuius duplex mucro ac bifurcus in modum caudae hirundineae formatur; unde et chelidoniacus dicitur. 8 Sica a secando dicta. Est enim gladius brevis quo maxime utuntur qui apud Italos latrocinia exercent; a quo et sicarii dicti. Tranquillus (lud. hist. 195) autem dicit: 'Dum cuiusdam gladiatoris in ludum emissi gladius curvatus fuisset ex acie recta, procucurrit unus ad id corrigendum; tumque a pugnante responsum est: Sic ha pugnabo. Inde sicae nomen datum.' 9 Secures signa sunt quae ante consules ferebantur; quas Hispani ab usu Francorum per derivationem Franciscas vocant. Ea signa portari ne aut usum perderent belli, aut vacans aspectum amitteret gladiorum.
Isidorus HOME

bav281.554 bmv399.369 bnf425.374 bnf426.378 bnf7583.205 bnf7585.409 bnf7586.194 bnf7587.115 bnf7589.273 bnf10291.207 bnf11864.268 bnf13027.85 bnf13028.148 bsb9201.516 bsb71097.543 csg232.258 csg235.234 csg236.220 csg237.294 hab64.663 sbsmin43.148r ubbf_iii_0015.208v zos32.263v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik