1 Arma generaliter omnium rerum instrumenta sunt; unde et ubi reponuntur, armaria dicta sunt. Item arma et tela omnium generum; sed arma sunt quibus ipsi tuemur, tela sunt quae emittimus. Nam arma duplicia sunt: id est vel quibus percutimus, vel quibus tegimur. 2 Arma autem proprie dicta sunt eo quod armos tegunt. Nam arma vel ab armis dicuntur, id est ab umeris, ut Virg. Aen. 11, 644: