monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 > > 7 > 7 > 1 > A > 6 > K > E > 1 > 1 > 6 > 8 > 9 > 9 > 3 > 3 > 9 > 9 > 6 > > 6 > > 9 > 1 > 9 > 8 > 8 > 7 > 8 > 7 > 8 > 8 > 6 > B > 1 > 6 > 9 > 6 > 8 > 24 > 9 > 4 > 8 > 9 > 9 > 1 > 1 > 8 > 5 > 1 > 8 > 8 > 1 > 8 > 1 > 1 > 4
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, III De signis <<<     >>> V De armis

Isidorus, Etymologiae, 18, IV De bucinis

1 Bucina est qua signum datur in hostem, dicta a voce, quasi vocina. Nam pagani agrestesque ad omnem usum bucina ad conpita convocabantur: proprie ergo hoc agrestibus signum fuit. De quo Propertius Propert. 4, 1, 13:
Bucina cogebat priscos ad arma Quirites.
2 Huius clangor bucinum dicitur. Tubam Tyrrheni primi invenerunt; unde [et] Vergilius Aen. 8, 526:
Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
Hanc enim a Tyrrhenis praedonibus excogitatam, cum dispersi circa maritimas oras non facile ad quamque praedae occasionem voce aut bucina convocantur, vento plerumque obstrepente. 3 Hinc postea bellicis certaminibus adhibita est ad denuntianda signa bellorum, ut ubi exaudiri praeco per tumultum non poterat, sonitus tubae clangentis adtingeret. Tubam autem dictam quasi tofam, id est cavam. 4 Item tubam quasi tibiam. Inter tubam autem et bucinam veteres discernebant. Nam bucina insonans sollicitudinem ad bella denuntiabat. Vergilius Aen. 7, 519:
Qua bucina signum
dira dedit.
Tuba autem proelium indicabant, ut Virg. Aen. 9, 503:
At tuba terribilem sonitum.
Cuius sonus varius est. Nam interdum canitur ut bella committantur, interdum ut insequantur eos qui fugiunt, interdum receptui. Nam receptus dicitur quo se exercitus recipit, unde et signa receptui canere dicuntur. 5 Classica sunt cornua quae convocandi causa erant facta, et a calando classica dicebantur. De quibus Vergilius Aen. 7, 637:
Classica iamque sonant.
Apud Amazonas autem non tuba, sicut a regibus, sed a regina sistro vocabatur feminarum exercitus.
Isidorus HOME

bav281.553 bmv399.368 bnf425.373 bnf426.377 bnf7583.204 bnf7585.408 bnf7586.193 bnf7587.115 bnf7589.272 bnf10291.207 bnf11864.267 bnf13027.84 bnf13028.146 bsb9201.515 bsb71097.542 csg232.257 csg235.233 csg236.219 csg237.293 hab64.662 sbsmin43.147v ubbf_iii_0015.208v zos32.263r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik