1 Omne regnum saeculi huius bellis quaeritur, victoriis propagatur. Victoria dicta quod vi, id est virtute, adipiscatur. Hoc est enim ius gentium, vim vi expellere. Nam turpis est dolo quaesita victoria. Certa autem victoria est vel occisio hostis, vel [ex]spoliatio, vel utrumque. Non est autem iucunda victoria quae per inmensa detrimenta contingit: et hoc est, quod laudat Sallustius Hist. 3, 29 duces victoriam incruento exercitu deportasse. 2 Pompa dicta est Graeca significatione, ἀπὸ τοῦ πομπεύειν, hoc est publice ostentari. Praecedit autem victoria pompam, ideo quod ituris ad hoc certamen primum est victoriae votum. 3 Tropeum dictum ἀπὸ τῆς τροπῆς, id est a conversione hostis et fuga. Nam ab eo quod hostem quis fugasset merebatur tropeum; qui occidisset, triumphum, qui dictus est ἀπὸ τῆς θριάμβης, id est ab exultatione. Plenae enim victoriae triumphus debetur; semiplenae tropeum, quia nondum plenam est victoriam consecutus: non enim optinuit, sed fugavit exercitum. Haec tamen nomina scriptores confundunt. Tranquillus (Prat. 109) autem triumphum Latine dicit potius appellatum, quod is, qui triumphans urbem ingrederetur, tripertito iudicio honoraretur: nam primum de triumpho duci concedendo exercitum iudicare solitum erat, secundo senatum, tertio populum. 4 Erat autem Romanorum mos ut triumphantes quadrigis veherentur, ex illo quod soliti sint priores duces hoc habitu bella inire. Quicumque autem in conflictu vicisset, palma aurea coronabatur, quia palma stimulos habet; qui vero sine conflictu fugientem prostrasset, laurea, eo quod haec arbor sine spinis est. 5 Namque et purpuream et palmatam togam triumphantes induebantur, et scipionem cum sceptro in manu gerebant ad imitationem victoriae Scipionis; licet et scipio baculum sit quo homines innituntur. Unde et ille primus Cornelius Scipio appellatus est, quia in foro pater eius caecus innixus eo ambulabat. Super scipionem autem aquila supersedebat, ob indicium quod per victoriam quasi ad supernam magnitudinem accederent. 6 Inde et colore rufo perliniebantur, quasi imitarentur divini ignis effigiem. Quod vero a carnifice contingebantur, id esse indicium ut ad tantum fastigium evecti mediocritatis humanae commonerentur. 7 Duobus autem generibus deletur exercitus; aut internicione, aut dispersione. Sallustius Hist. frag. inc. 6, 'Hostes,' inquit, 'oppressi, aut dilapsi forent.' Sic et utrumque Vergilius. Internicione Aen. 1, 69:
8 Spolia hostium: praeda, manubiae, exuviae, partes. Praeda a praedando vocata. Manubiae, eo quod manibus detrahuntur. Haec et exuviae ab exuendo dictae, quia exuuntur. Haec et partes a pari divisione pro personarum qualitate, et laborum iusta decisione. Spolia autem a palleis, quasi expallia; victis enim detrahuntur.