monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, X De oleribus <<<
Isidorus, Etymologiae, 17, XI De odoratis oleribus
1 Apium dictum quod eo apex, id est caput, antiquorum triumphantium coronabatur. Hercules autem hanc herbam primus capiti circumtulit: nam nunc populum capite praeferebat, nunc oleastrum, nunc apium. Cuius radices efficaciter pugnant contra insidias venenorum. Eius generis sunt petroselinon, hipposelinon et oleoselinon. 2 Petroselinon vocatum quod sit similis apio et nascatur in petris montibusque praeruptis. Quod nos petrapium dicere possumus; σέλινον enim Graece apium dicitur. Sed est summum ac probabile Macedonicum, gustu suave et odore aromatico. 3 Hipposelinon dictum quod sit durum et austerum. Oleoselinon, quod mollius folio et caule tenerum. 4 Feniculum Latini vocant quod eius thyrsi seu radicis sucus acuat visum: cuius virtus traditur ut serpentes annuam senectutem eius gustu deponant. Hoc olus Graeci μάραθρον vocant. 5 Ligusticum a regione nomen accepit. Nascitur enim plurimum in Liguria, odore aromatico et gustu acri. 6 Ἄνησον Graeci dicunt sive, ut Latini, anesum, herba omnibus cognita, acerrime fervens, mictualis. Anethum. Cyminum. 7 Coriandrum ex Graeco nomine sumptum, quod illi κόριον vocant. Cuius semen in dulce vino datum proniores reddit in Venerem; si supra modum dederis, amentiam nutrit. Canos etiam ex coriandro infici traditum est. Abrotanum. Caerefolium. 8 Ruta dicta quod sit ferventissima. Cuius altera agrestis atque virtute acrior; sed utraque ferventissimae conprobantur. Hanc venenis repugnare mustelae docent, quae dum cum serpente dimicaverint, cibo eius armantur. Salvia. 9 Inula, quam rustici alam vocant, radice aromatica, odoris summi cum levi acrimonia. Menta; huius genera sex.
Isidorus HOME
bav281.547 bmv399.368 bnf425.370 bnf426.374 bnf7583.203 bnf7585.404 bnf7586.190 bnf7587.111 bnf7589.269 bnf10291.205 bnf11864.264 bnf13027.82 bnf13028.136 bsb9201.510 bsb71097.538 csg232.251 csg235.228 csg236.214 csg237.290 hab64.654 sbsmin43.143r ubbf_iii_0015.206r zos32.261r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik