monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, IX De herbis aromaticis sive communibus <<<     >>> XI De odoratis oleribus

Isidorus, Etymologiae, 17, X De oleribus

1 Hortus nominatus quod semper ibi aliquid oriatur. Nam cum alia terra semel in anno aliquid creet, hortus numquam sine fructu est. 2 Olus ab alendo dictum, eo quod primum homines oleribus alerentur, antequam fruges et carnes ederent. Tantum enim pomis arborum et oleribus alebantur, sicut animalia herbis. 3 Caulis est generaliter herbarum vel olerum medius frutex; qui vulgo thyrsus dicitur, quod a terra sursum conscendat; ex quo derivatum est ut specialiter quoddam genus olerum caulis diceretur, quia thyrsus ipsius amplius ceteris oleribus coalescit, id est crescit. Est autem generale nomen; omnis enim frutex caulis [dicitur]. 4 Cyma dicitur quasi coma: est enim summitas olerum vel arborum, in qua vegens virtus naturalis est. 5 Malva ex parte Graeco vocabulo appellatur ἀπὸ τοῦ μαλάσσειν, eo quod molliendi alvum solvendique naturam habeat. Cuius sucus, si quis se oleo mixto perunxerit, ab apibus negatur feriri. Folia eius ex oleo trita et inposita scorpionibus creduntur afferre torporem. 6 Pastinaca vocata quod eius radix praecipuus pastus sit hominis: est enim odoratu iucunda, cibo delectabilis. 7 Rapa dicta a rapiendo, id est conprehendendo. Est autem radice amplior napo, sapore dulcior, et folia tenui. 8 Napus a similitudine rapae vocatus, nisi quod foliis latior et radicis gustu subacrior est. Nominis autem adfinitas in utrisque inde pene communis, quia utrumque semen in alterum vicissim mutatur. Nam rapa in alio solo, ut Aemilianus ait (8, 2), per biennium mutatur in napum; alio vero napus transit in rapam. 9 Napocaulis ex duobus oleribus conpositum nomen habet, quia dum sit sapore napo similis, non in radice, sed in thyrso conscendit, ut caulis. Sinapis appellatur, quod foliis sit similis napis. 10 Raphanum Graeci, nos radicem vocamus eo quod totus deorsum nititur, dum reliqua olera in summa magis prosiliant: cuius semine macerato quisquis suas manus infecerit, serpentes inpune tractabit. Siquidem ex ipsius radice etiam ebur albescat. In cibo quoque venenis obsistit. Nam contra venena radices, nuces, lupini, citrum, apium prosunt; sed contra futurum, non contra acceptum venenum. Unde et apud veteres ante alias epulas haec solebant mensis adponere. 11 Lactuca dicta est quod abundantia lactis exuberet, seu quia lacte nutrientes feminas inplet. Haec et in viris Veneris usum coercet. Lactuca agrestis est quam serraliam nominamus, quod dorsum eius in modum serrae est. 12 Intubus Graecum nomen est: et intubus, quod sit intus tobus. Cepa vocatur, quia non aliud est nisi tantum caput. 13 Ascalonia nuncupata ex una urbium Palaestinae quae Ascalon dicitur, unde prius advecta est. 14 Alium dictum quod oleat. Ulpicum appellatum quod alii odorem habeat. Phaselos vocari aiunt a Phaselo insula Graeciae, ubi non procul mons Olympus est. 15 Porrum, cuius duo genera, capitatus et sectilis; sectilis parvus, capitatus maior. Beta apud nos oleris genus; apud Graecos littera. Blitum genus oleris, saporis evanidi, quasi vilis beta. 16 Cucumeres, quod sint interdum amari; qui dulces nasci perhibentur, si lacte mellito eorum semen infundatur. Cucurbita. Apoperes. Sane pepo, melipepo, ocimum Graeca nomina sunt, et origo eorum Latinis incerta. Olus molle. Atriplex. Brassica. Olisatrum. 17 Nasturcium sapor appellavit, quod acrimonia sui nasum torqueat. 18 Fungi, quod aridi ignem acceptum concipiant; φῶς enim ignis est; unde et esca vulgo dicitur, quod sit fomes ignis et nutrimentum. Alii dicunt fungos vocatos quod sint ex eorum genere quidam interemptorii; unde et defuncti. 19 Tuberum tumor terrae prodit; eaque causa nomen illi dedit. Volvi appellati quod sint volubiles et rotundi. Asparagus, quod spinosa et aspera sit frutex eius, ex qua gignitur. 20 Capparis a Graecis nomen sumpsisse videtur, quod habeat in summitatibus rotunda seminum capitula. Armoracia, hoc est lapsana. Lapistrus. Lapathia: haec in cibo sumpta stomachum confortat, Venerem reprimit. Carduus. 21 Eruca, quasi uruca, quod ignitae sit virtutis et in cibo saepe sumpta Veneris incendium moveat. Huius species duae, quarum altera usualis, altera agrestis, acrioris virtutis; utraque tamen Veneris commovent usum.
Isidorus HOME

bav281.544 bmv399.368 bnf425.369 bnf426.373 bnf7583.202 bnf7585.402 bnf7586.188 bnf7587.110 bnf7589.268 bnf10291.204 bnf11864.263 bnf13027.81 bnf13028.132 bsb9201.508 bsb71097.536 csg232.248 csg235.226 csg236.212 csg237.289 hab64.651 sbsmin43.141v ubbf_iii_0015.205r zos32.260r

Isidorus, Etymologiae, Liber 17, IX De herbis aromaticis sive communibus <<<     >>> XI De odoratis oleribus
monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik