monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 > > 7 > 7 > 1 > A > 6 > K > E > 1 > 1 > 6 > 8 > 9 > 9 > 3 > 3 > 9 > 9 > 6 > > 6 > > 9 > 1 > 9 > 8 > 8 > 7 > 8 > 7 > 8 > 8 > 6 > B > 1 > 6 > 9 > 6 > 8 > 24 > 9 > 4 > 8 > 9 > 9 > 1 > 1 > 8 > 5 > 1 > 8 > 8 > 1 > 8 > 1 > 1 > 4 > 4 > 4 > 4
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, III De frumentis <<< >>> V De vitibus
Isidorus, Etymologiae, 17, IV De leguminibus
1 Legumina a legendo dicta, quasi electa; veteres enim meliora quaeque legebant; sive quod manu legantur nec sectionem requirant. 2 Leguminum plurima genera, ex quibus faba, lenticula, pisum, faselum, cicer, lupinum gratiora in usum hominum videntur. 3 Faba Graeca etymologia a vescendo vocabulum sumpsit, quasi faga; φαγεῖν enim Graece comedere dicitur. Primum enim homines hoc legumine usi sunt. Huius species duae, quarum altera communis, altera Aegyptia. 4 Faba fresa dicta eo quod ea homines frendant, id est frangant, et molendo conminuant. 5 Lentis vocata quod humida et lenta est, vel quod adhaeret humi. 6 Faselum autem et cicer Graeca nomina sunt. Sed faselum . . . 7 Lupinum Graecum et ipsud nomen est: de quo Vergilius Georg. 1, 75: quia vultum gustantis amaritudine contristant; unde eos prae amaritudine nec vermis nec ullum animal comedit. 8 Medica, vicia, ervum pabulorum optima sunt. Medica dicta, quia a Medis translata est in Graeciam tempore quo eam Xerxes rex Persarum invasit. Haec semel seritur et decem annis permanet, ita ut quater vel sexies possit per annum recidi. 9 Vicia dicta quod vix ad triplicem perveniat fructum, cum alia legumina proventum habeant fertilem: unde et Vergilius Georg. 1, 75: 10 Pisum, quod eo pensabatur aliquid auri minutum. Nam pis aurum dicitur. 11 Ervum a Graeco trahit vocabulum; hoc enim illi ὅροβον dicunt; quod dum sit quibusdam pecoribus infestum, tauros tamen pingues efficit.
Isidorus HOME
bav281.514 bmv399.357 bnf425.349 bnf426.355 bnf7583.193 bnf7585.381 bnf7586.167 bnf7587.96 bnf7589.253 bnf10291.192 bnf11864.248 bnf13027.72 bnf13028.77 bsb9201.482 bsb71097.511 csg232.215 csg235.194 csg236.182 csg237.273 hab64.543 sbsmin43.120v ubbf_iii_0015.193r zos32.249v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik