monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2 > 2 > 1 > 1 > 3 > 4 > 3 > 3 > 13 > 1 > 5 > 4 > 12 > 3 > 7 > 12 > 7 > 16 > 2 > 1 > 4 > F > 12 > 1 > 7 > 67 > 6 > 10 > 1 > 3 > 14 > 20 > 5 > 10 > 4 > 8 > 5 > 2 > 2 > 6 > 2 > 4 > 1 > 24 > 2 > 2
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, I De auctoribus rerum rusticarum <<< >>> III De frumentis
Isidorus, Etymologiae, 17, II De cultura agrorum
1 Cultura est qua frumenta vel vina magno labore quaeruntur, ab incolendo vocata. Divitiae enim antiquorum in his duobus erant, bene pascere et bene arare. Cultura agri cinis, aratio, intermissio, incensio stipularum, stercoratio, occatio, runcatio. 2 Cinis est incendium per quod ager inutilem humorem exudat. Aratio dicta quia de aere prius terrae culturam exercebant, antequam ferri fuisset usus repertus. Duplex est autem aratio: vernalis et autumnalis. Intermissio est, qua alternis annis vacuus ager vires recipit. 3 Stercoratio est laetaminis adsparsio. Stercus autem vocatum vel quia sternitur in agris, vel quia extergi oporteat quod sordidum in civitate redundat [sive, quod verius est, ab Sterce qui et Sterculus dictus]. Idem et fimus est, qui per agros iacitur. Et dictus fimus [quod fiat mus], id est stercus quod vulgo laetamen vocatur, eo quod suo nutrimento laeta faciat germina reddatque arva pinguia et fecunda. 4 Occatio est cum rustici satione facta bubus dimissis grandes glebas caedunt ac ligonibus frangunt: et dicta occatio quasi obcaecatio, quod operiat semina. Occare igitur est operire terra semina, vites vel arbores. 5 Runcatio est a terra herbas evellere; nam rus terra est. Sulcus a sole vocatus quod proscissus solem capiat. Vervactum dictum quasi vere actum, id est verno aratum. Proscissio est aratio prima, cum adhuc durus ager est. 6 Satio dicta quasi seminis actio, quasi satorum actio. Serere autem vocatum, quia hoc sereno caelo faciendum est, non per imbres. Hinc est et illud Vergilianum Georg. 1, 299: Messis a metendo, id est a recidendo, dicta. 7 Seges autem de semine [dicta] quod iacimus, sive a sectione.
Isidorus HOME
bav281.511 bmv399.355 bnf425.347 bnf426.353 bnf7583.192 bnf7585.379 bnf7586.165 bnf7587.95 bnf7589.252 bnf10291.191 bnf11864.247 bnf13027.71 bnf13028.72 bsb9201.479 bsb71097.509 csg232.212 csg235.191 csg236.179 csg237.272 hab64.540 sbsmin43.118v ubbf_iii_0015.192r zos32.248v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik