monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1
>>> Isidorus, Etymologiae, Liber 17, II De cultura agrorum

Isidorus, Etymologiae, 17, I De auctoribus rerum rusticarum

1 Rerum rusticarum scribendi sollertiam apud Graecos primus Hesiodus Boeotius humanis studiis contulit; deinde Democritus. Mago quoque Carthaginiensis in viginti octo voluminibus studium agricolationis conscripsit. Apud Romanos autem de agricultura primus Cato instituit; quam deinde Marcus Terentius expolivit; mox Vergilius laude carminum extulit. Nec minorem studium habuerunt postmodum Cornelius Celsus et Iulius Atticus, Aemilianus, sive Columella insignis orator, qui totum corpus disciplinae eiusdem conplexus est. 2 Primum ad aratrum boves iunxisse ferunt quendam privatum hominem et fulminatum, nomine Homogirum; quidam autem Osirim dicunt esse artis huius inventorem; quidam Triptolemum. Et hic quaestio est quomodo prima Ceres ferro in Graecia vertere terram instituit, sed ferro qualicumque, non specialiter vomere aut aratro. 3 Stercorandi agri rationem primus induxit quidam nomine Stercutus in Italia, cuius ara a Pico dedicata est Romae: hic plura instrumenta agriculturae repperit, primusque agros firmavit. Eundem quidam Saturnum putaverunt ut maiorem illi nobilitatem facerent hoc nomine, quo splendide sonaret et dignitatem tituli conpararet.
Isidorus HOME

bav281.510 bmv399.354 bnf425.347 bnf426.353 bnf7583.192 bnf7585.378 bnf7586.165 bnf7587.95 bnf7589.252 bnf10291.191 bnf11864.246 bnf13027.71 bnf13028.71 bsb9201.479 bsb71097.508 csg232.211 csg235.190 csg236.179 csg237.271 hab64.539 sbsmin43.117v ubbf_iii_0015.191v zos32.248r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik