monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19 > 19 > 37 > 32 > 18 > 1 > 18 > 19 > 5 > 9 > 19 > 57 > 2 > 31 > 8 > 5 > 40 > 18 > 18 > 27
Isidorus, Etymologiae, Liber 16, XXVI De mensuris <<<
Isidorus, Etymologiae, 16, XXVII De signis
1 Ponderis signa plerisque ignota sunt, et inde errorem legentibus faciunt. Quapropter formas eorum et characteres, ut a veteribus signata sunt, subiciamus. 2 Z littera significat dimidium obolum.
Virgula aequaliter iacens et porrecta simpliciter significat obolum.
Geminata virgula duo oboli sunt. T Latinum significat obolos tres. F Latinum significat obolos quattuor. E Latinum demonstrat obolos quinque. 3 Oboli vero sex propterea characterem non habent, eo quod in una dragma sex veniant, quod est pondus denarii argenti. Η Eta littera significat siliquas octo, id est tremissem. N Latinum significat nomisma Graecum, id est solidum. 4 ΙΒ. Iota adiuncta Beta significat dimidium solidum. < Virgulae duae ex uno angulo a laeva in dexteram se dividentes significant dragmam, quam etiam olcen appellant. N Γ. N Latinum adiuncto Gamma Graeco significat semiunciam. Γo Gamma autem Graecae litterae O Latinum in fine adiunctum significat unciam.
. Labda Graecum per medium sui I Latinum adiectum significat libram. 5 Κv. Kappa Graecum circa finem cornu adiuncto V Latinum significat cyatum. ΚO. Si vero O Latinum habuerit adiunctum, eminam demonstrat, quam Graeci cotylen vocant. ξe. Xi Graecum si acceperit iunctum E Latinam, significat sextarium. 6 ξo. Si O Latinum adiunctum, indicat acitabulum, quod Graeci oxifalon vocant.
. My Graecum superposito N Latinum significat mina. T Λ. T Latinum in fine habens Labda Graecum significat talentum. χo. <Chi> Graecum in dextro brachio superiori O littera coniuncta cenix est.
Isidorus HOME
bav281.509 bmv399.354 bnf425.346 bnf426.352 bnf7583.191 bnf7585.377 bnf7586.164 bnf7587.93 bnf7589.251 bnf10291.190 bnf10292.320 bnf11864.246 bnf13027.70 bnf13028.69 bsb9201.478 bsb71097.507 csg232.210 csg235.189 csg236.178 csg237.271 hab64.537 sbsmin43.117r ubbf_iii_0015.191r zos32.248r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik