monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24
Isidorus, Etymologiae, Liber 16, XXIII De stagno <<<     >>> XXV De ponderibus

Isidorus, Etymologiae, 16, XXIV De electro

1 Electrum vocatum quod ad radium solis clarius auro argentoque reluceat; sol enim a poetis Elector vocatur. Defaecatius est enim hoc metallum omnibus metallis. 2 Huius tria genera: unum, quod ex pini arboribus fluit, quod sucinum dicitur; alterum metallum, quod naturaliter invenitur et in pretio habetur; tertium, quod fit de tribus partibus auri et argenti una. Quas partes, etiam si naturale solvas, invenies. Unde nihil interesse natum an factum; utrumque enim eiusdem naturae esse. 3 Electrum, quod est naturale, eiusmodi naturae est ut in convivio et ad lumina clarius cunctis metallis fulgeat, et venenum prodat. Nam si eo infundas venenum, stridorem edit et colores varios in modum arcus caelestis emittit.
Isidorus HOME

bav281.503 bmv399.349 bnf425.343 bnf426.349 bnf7583.190 bnf7585.373 bnf7586.160 bnf7587.91 bnf7589.249 bnf10291.188 bnf10292.320 bnf11864.243 bnf13027.69 bnf13028.59 bsb9201.474 bsb71097.502 csg232.204 csg235.183 csg236.173 csg237.268 hab64.532 sbsmin43.112v ubbf_iii_0015.189r zos32.291r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik