monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23
Isidorus, Etymologiae, Liber 16, XXII De plumbo <<< >>> XXIV De electro
Isidorus, Etymologiae, 16, XXIII De stagno
1 Stagni etymologia ἀποχωρίζων, id est separans et secernens. Mixta enim et adulterata inter se per ignem metalla dissociat, et ab auro et argento aes plumbumque secernit; alia quoque metalla ab igne defendit, et quum sit natura aeris ferrique durissima, si absque stagno fuerit, uritur et crematur. 2 Stagnum inlitum aereis vasis saporem facit gratiorem et conpescit virus aeruginis. Specula etiam ex eo temperantur. Cerussa quoque ex eo, sicut ex plumbo, conficitur.
Isidorus HOME
bav281.503 bmv399.349 bnf425.342 bnf426.349 bnf7583.190 bnf7585.373 bnf7586.160 bnf7587.90 bnf7589.248 bnf10291.188 bnf10292.320 bnf11864.243 bnf13027.69 bnf13028.59 bsb9201.474 bsb71097.502 csg232.204 csg235.183 csg236.172 csg237.268 hab64.531 sbsmin43.112v ubbf_iii_0015.189r zos32.291r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik