monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16 > 3 > 5 > 2 > 11 > 1 > 7 > 8 > 3 > 59 > 5 > 9 > 22
Isidorus, Etymologiae, Liber 16, XXI De ferro <<< >>> XXIII De stagno
Isidorus, Etymologiae, 16, XXII De plumbo
1 Plumbum dictum quod ex eo primum pilis factis maris altitudo temptata est. Huius duo genera sunt, nigrum et candidum; sed melius candidum, quod prius in insulis Athlantici maris inventum est. Siquidem et in Lusitania et in Gallicia gignitur, summa terra harenosa et coloris nigri, et pondere gravis; interveniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis; lavant eas arenas, et quod subsidit, quoquunt in fornacibus. Inveniuntur et in aurariis metallis aqua missa calculi nigri et graves, et dum aurum colligitur, cum eo remanent; postea separati conflantur et in plumbum album resolvuntur. Inde et eadem gravitas plumbi quae auro. 2 Nigrum plumbum circa Cantabria abundat. Cuius origo duplex est; aut enim solus ex sua vena prodit, aut cum argento nascitur mixtisque venis conflatur. Huius primus in fornacibus liquor stagnum est, secundus argentum; quod remanet, superaddita vena rursusque conflata, fit nigrum plumbum. 3 India neque aes neque plumbum habet; gemmis tantum et margaritis haec permutat. Nigro plumbo fistulas lamminasque utimur. Laboriosius in Hispania et Gallia eruitur plumbum, nam in Brittania summo terrae corio.
Isidorus HOME
bav281.502 bmv399.349 bnf425.342 bnf426.349 bnf7583.189 bnf7585.372 bnf7586.159 bnf7587.90 bnf7589.248 bnf10291.188 bnf10292.320 bnf11864.243 bnf13027.68 bnf13028.57 bsb9201.474 bsb71097.501 csg232.203 csg235.183 csg236.172 csg237.267 hab64.531 sbsmin43.112r ubbf_iii_0015.189r zos32.246r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik