monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21
Isidorus, Etymologiae, Liber 16, XX De aere <<<     >>> XXII De plumbo

Isidorus, Etymologiae, 16, XXI De ferro

1 Ferrum dictum quod farra, id est semina frugum, terrae condeat. Idem et chalybs a Chalybe flumine, ubi ferrum optima acie temperatur. Unde et abusive dicitur chalybs ipsa materies, ut Virg. Aen. 8, 446:
Vulnificusque chalybs.
2 Ferri usus post alia metalla repertus est. Cuius postea versa in opprobrium species. Nam unde pridem tellus tractabatur, inde modo cruor effunditur. Nullum autem corpus tam densis inter se cohaerentibus et inplicitis elementis quam ferrum; unde inest illi duritia cum frigore. Ferri autem metallum pene ubique reperitur, sed ex omnibus generibus palma Serico ferro datur. Seres enim hoc cum vestibus suis pellibusque mittunt. Secunda Parthico; neque alia genera ferri ex mera acie temperantur; ceteris enim admiscetur mollior conplexus. 3 Differentia ferri plurima iuxta terrae genus. Nam aliud molle plumboque vicinum, rotarum ut clavorum usibus aptum; aliud fragile et aerosum, culturae terrae conveniens; aliud brevitate sola placet clavisque caligariis; aliud rubiginem celerius sentit. Stricturae vocantur hae omnes, quod non in aliis metallis, ab stringendo apte vocabulo inposito. Aquarum vero summa differentia est, quibus ferrum candens inmergitur quo utilior fiat, sicut Bilbilis in Hispania et Tirassona, Comus in Italia. 4 In acuendo ferro oleo delectatior fit acies; unde et tenuiora ferramenta oleo restingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. A ferro sanguis humanus sese ulciscitur; contactum namque celerius rubiginem trahit. Cum ferro magnes lapis concordiam habet; sola enim haec materia vim ab hoc lapide accipit retinetque longo tempore. Ex eodem lapide architectus quidam Alexandriae templum concameravit, ut in eo simulacrum ferro in aere pendere videretur. Ferrum accensum igni, nisi duretur ictibus, conrumpitur: rubens non est habile ad tundendum neque antequam albescere incipiat: aceto vel alumine inlitum ferrum fit aeris simile. 5 Purgamenta ferri, rubigo et scoria. Robigo est vitium rodens ferrum, vel segetes, quasi rodigo mutata una littera; haec et aerugo ab erodendo; nam aerugo vitium est ferri ab erodendo dicta, non ab aeramento. 6 Scoria vero purgamenta et sordes sunt quae igne exquoquuntur: et dicta scoria quia de ferro excutitur. 7 Rubigine autem caret ferrum, si cerussa et gypso et liquida pice perunguitur. Item rubigo ferramenta non vitiat, si eadem medulla cervina vel cerussa mixta rosaceo unguitur.
Isidorus HOME

bav281.501 bmv399.348 bnf425.341 bnf426.348 bnf7583.189 bnf7585.372 bnf7586.158 bnf7587.90 bnf7589.248 bnf10291.187 bnf10292.319 bnf11864.242 bnf13027.68 bnf13028.55 bsb9201.473 bsb71097.500 csg232.202 csg235.181 csg236.171 csg237.267 hab64.529 sbsmin43.111r ubbf_iii_0015.188v zos32.245v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik