monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19
Isidorus, Etymologiae, Liber 16, XVIII De auro <<< >>> XX De aere
Isidorus, Etymologiae, 16, XIX De argento
1 Argentum non longe a Graeca appellatione distat; hoc enim illi ἄργυρον vocant. Cui mirum in modum illud ut, dum candidum sit, inpressum corpori lineas nigras reddat. 2 Argentum vivum dictum quod excidat materias in quibus inicitur; hoc et liquidum, quia percurrit. Invenitur specialiter in metallis sive in argentariis fornacibus guttarum concretione tectis inhaerens, saepe etiam et in stercore vetustissimo cloacarum vel puteorum limo. Fit etiam et ex mineo inposito conchulae ferreae patena testea superposita; tum circumlito vasculo circumdantur carbones, sicque argentum vivum ex mineo distillat; sine hoc neque argentum neque aes inaurari potest. 3 Tantae autem virtutis est ut, si super sextarium argenti vivi centenarium saxum superponas oneris, statim resistit. Sin vero auri scripulum, levitatem eius raptim sinu recipit; ex quo intellegitur non pondus, sed naturam esse cui cedit. Servatur autem melius in vitreis vasculis; nam ceteras materias perforat. Potui autem datum interficit ponderis causa. 4 Argenti purgamenta λιθάργυρος, quam nos spumam argenti appellamus. Fit enim ex argento et plumbo ita.
Isidorus HOME
bav281.499 bmv399.346 bnf425.340 bnf426.347 bnf7583.188 bnf7585.370 bnf7586.157 bnf7587.89 bnf7589.247 bnf10291.187 bnf10292.317 bnf11864.241 bnf13027.67 bnf13028.51 bsb9201.471 bsb71097.498 csg232.199 csg235.179 csg236.168 csg237.265 hab64.527 sbsmin43.109r ubbf_iii_0015.187v zos32.244v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik