monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19 > 19 > 37 > 32 > 18
Isidorus, Etymologiae, Liber 16, XVII De metallis <<<     >>> XIX De argento

Isidorus, Etymologiae, 16, XVIII De auro

1 Aurum ab aura dictum, id est ab splendore, eo quod repercusso aere plus fulgeat. Unde et Vergilius Aen. 6, 204:
Discolor inde auri per ramos aura refulsit,
hoc est splendor auri. Naturale enim est ut metallorum splendor plus fulgeat luce alia repercussus. Hinc et aurarii dicti, quorum fulgor splendidos reddit. 2 Obryzum aurum dictum quod obradiet splendore; est enim coloris optimi, quod Hebraei 'ophaz', Graeci κιρρὸν dicunt. Brattea dicitur tenuissima lamina, ἀπὸ τοῦ βρεμετοῦ, qui est ὀνοματοποιεία crepitandi, ἢ ἀπὸ τοῦ βρατυν†lamina. 3 Pecunia prius de pecudibus et proprietatem habebat et nomen; de corio enim pecudum nummi incidebantur et signabantur. Postea a Saturno aereus nummus inventus; ipse enim signare nummos et scribi constituit. 4 Propterea et aerarium Saturno a gentilibus consecratum est. Alii, ut superius, pecuniam a petudibus appellaverunt, sicut a iuvando iumenta sunt dicta. Omne enim patrimonium apud antiquos peculium dicebatur a pecudibus, in quibus eorum constabat universa substantia; unde et pecuarius vocabatur qui erat dives, modo vero pecuniosus. 5 Antiquissimi nondum auro argentoque invento, aere utebantur. Nam prius aerea pecunia in usu fuit, post argentea, deinde aurea subsecuta est, sed ab ea, qua coepit, et nomen retinuit. Unde et aerarium dictum, quia prius aes tantum in usu fuit, et ipsud solum recondebatur, auro argentoque nondum signato; ex quorum metallis quamvis postea fuisset facta pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde initium sumpsit. 6 Thesaurum iuxta Graecam proprietatem ἀπὸ τῆς θέσεως, a positione, hoc est a reposito, nominatur. Num θέσις positio dicitur, et est nomen ex Graeco Latinoque sermone conpositum. Nam θες Graeci repositum dicunt, Latini aurum, quod iunctum sonat repositum aurum. Auraria nomen habet ab auro. 7 Tributa vero, eo quod antea per tribus singulas exigebantur, sicuti nunc per singula territoria. Sic autem in tres partes divisum fuisse Romanum populum constat, ut etiam qui praeerant in singulis partibus tribuni dicerentur: unde etiam sumptus, quos dabant populi, tributa nominarunt. 8 Vectigalia sunt tributa, a vehendo dicta. Stipendium ab stipe pendenda nominatum; antiqui enim adpendere pecuniam soliti erant magis quam adnumerare. Moneta appellata est quia monet ne qua fraus in metallo vel in pondere fiat. 9 Nomisma est solidus aureus vel argenteus sive aereus, qui ideo nomisma dicitur quia nominibus principum effigiisque signatur. Prius nummus ἄργυρος nuncupabatur, quia quam plurimum ex argento percutiebatur. 10 Nummi autem a Numa Romanorum rege vocati sunt, qui eos primum apud Latinos imaginibus notavit et titulo nominis sui praescripsit. 11 Folles dicuntur a sacculo quo conduntur, a continente id quod continetur appellatum. 12 In nomismate tria quaeruntur: metallum, figura et pondus. Si ex his aliquid defuerit, nomisma non erit. 13 Tria sunt autem genera argenti et auri et aeris: signatum, factum, infectum. Signatum est quod in nummis est; factum, quod in vasis et signis; infectum, quod in massis; quod et grave dicitur, id est massa. In notitiam autem formarum metalla ita venerunt; dum enim quocumque casu ardentes silvae exquoquerent terram, quae calefactis venis fudit rivos cuiuscumque structurae, 14 sive igitur aes illud fuerat sive aurum, quum in loca terrae depressiora decurreret, sumpsit figuram, in quam illud vel profluens rivus vel excipiens lacuna formaverat. Quarum rerum splendore capti homines quum ligatas adtollerent massas, viderunt in ea terrae vestigia figurata; hincque excogitaverunt liquefactas ad omnem formam posse deduci.
Isidorus HOME

bav281.497 bmv399.345 bnf425.338 bnf426.345 bnf7583.188 bnf7585.369 bnf7586.155 bnf7587.88 bnf7589.246 bnf10291.186 bnf10292.316 bnf11864.240 bnf13027.67 bnf13028.48 bsb9201.470 bsb71097.496 csg232.197 csg235.178 csg236.166 csg237.264 hab64.525 sbsmin43.107v ubbf_iii_0015.186v zos32.244r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik