monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24 > 1 > 71 > 10 > 14 > 28 > 14 > 10 > 5 > 5 > 15
Isidorus, Etymologiae, Liber 16, XIV De ignitis <<<     >>> XVI De vitro

Isidorus, Etymologiae, 16, XV De aureis

1 Sunt quaedam gemmarum genera ex specie metallorum vel lapidum cognominata. 2 Chrysopis aurum tantum videtur esse. Chrysolithus auro similis est cum marini coloris similitudine. Hunc [et] Aethiopia gignit. 3 Chryselectrus similis auro, sed in colorem electri vergens, matutino tantum aspectu iucundus, rapacissimus ignium, et, si iuxta fuerit, celerrime ardescens. 4 Chrysolampis ex auro et igne vocata; aurea est enim die, et noctu ignea. Hanc Aethiopia gignit. 5 Ammochrysus harenis auro intermixtus nunc brattearum, nunc pulveris habet quadrulas. Gignitur in Persida. 6 Leucochrysus colore aureo interveniente candida vena. Melichrysus dicta quod veluti per aurum <sincerum mel>, sic haec gemma transluceat. 7 Chrysocolla gignitur in India, ubi formicae eruunt aurum. Est autem auro similis et habet naturam magnetis, nisi quod augere aurum traditur; unde et nuncupatur. Argyrites similis argento, habens stigmata aurea. 8 Androdama<s> argenti nitorem habet et pene adamans, quadrata semper tesseris. Magi putant nomen inpositum ab eo quod animorum inpetus vel iracundias domare et refrenare dicatur, si credimus. Gignitur in mari Rubro. 9 Chalcitis aerei coloris est. Chalcophonos nigra est, sed lapidi inlisa aeris tinnitum reddit. 10 Balanites: duo genera sunt, subvirides et Corinthiae aeris similitudine, mediam secante flammea vena. 11 Sideritis a contemplatione ferri nihil dissonat. In maleficiis quoquo modo inferatur discordias excitat. 12 Idaeus dactylus ex insula Creta est, ferrei coloris. Causa nominis eius quia pollicem humanum exprimit. 13 Aethiopicus ferrei coloris est, qui dum teritur, nigrum sucum emittit. 14 Zmilanthis in Euphrate alveo legitur Proconnesio marmori similis, medio colore glauco, veluti oculi pupilla internitens. Arabica ex patria dicta aspectu eburnea est. 15 Hephaestitis speculi naturam habet in reddendis imaginibus, quamquam rutilet. Experimentum eius, si ferventi aqua statim addita refrigerat, aut si soli adposita aridam materiam accendat. Nascitur in Coryco. 16 Ostracites lapidosus colore, testacio durior. Altera achatae similis, nisi quod achates politura pinguescit. Duritiae tanta inest vis ut aliae gemmae sculpantur fragmentis eius. 17 Glossopetra similis est linguae humanae; unde et nomen sumpsit: fertur autem deficiente luna caelo cadere. Cui non modicam magi tribuunt potestatem; nam ex eo lunares motus excitari putant. 18 Sunt et quaedam gemmarum genera cognominata ab animalibus: echites vipereas maculas exprimit; carciniae marini cancri color est; 19 scorpitis scorpionem et colore et effigie refert; myrmecitis formicae reptantis effigiem imitatur; taos pavoni est similis; hieracitis accipitris colore, aetitis aquilae; aegopthalmos caprino oculo similis; 20 lycopthalmos quattuor colorum, ex rutilo sanguinea, in medio nigrum candido cingit, ut luporum oculi; meconites papaver exprimit. 21 Sunt et quaedam gemmae quas gentiles in superstitionibus quibusdam utuntur. Liparea suffita omnes bestias evocare tradunt. 22 Anancitide in hydromantia daemonum imagines evocari dicunt. Synochitide umbras inferorum evocatas teneri aiunt. 23 Chelonitis oculus est Indicae testudinis, varius et purpureus. Hunc magi inpositum linguae futura pronuntiare finguntur. 24 Brontea a capite testudinum; e tonitribus cadi putatur, et restinguere fulminis ictus. 25 Hyaenia lapis in oculis hyaenae bestiae invenitur; qui si sub lingua hominis subditus fuerit, futura eum praecinere dicunt. Sed et corallius tempestati et grandini resistere fertur. 26 Pontica est gemma quaedam livore perlucida, habens stellas rubeas, interdum et aureas. Dicunt per eam interrogare daemones et fugare. 27 In quibusdam gemmarum generibus veras a falsis discernere magna difficultas est, quippe quum inventum sit ex vero genere alterius in alia falsa transducere; ut sardonyches, quae ternis glutinantur gemmis ita ut deprehendi non possint. Fingunt enim eas ex diverso genere: nigro, candido mineoque colore. Nam et pro lapide pretiosissimo smaragdo quidam vitrum arte inficiunt, et fallit oculos subdole quadam falsa viriditas, quoadusque non est qui probet simulatum et arguat; sic et alia alio atque alio modo. Neque est sine fraude ulla vita mortalium. 28 Omnes autem non translucidas gemmas caecas appellari, eo quod densitate sua obscurentur.
Isidorus HOME

bav281.494 bmv399.342 bnf425.336 bnf426.343 bnf7583.187 bnf7585.366 bnf7586.152 bnf7587.86 bnf7589.244 bnf10291.184 bnf10292.314 bnf11864.239 bnf13027.66 bnf13028.41 bsb9201.468 bsb71097.492 csg232.193 csg235.174 csg236.163 csg237.262 hab64.521 sbsmin43.105r ubbf_iii_0015.185r zos32.243r

Isidorus, Etymologiae, Liber 16, XIV De ignitis <<<     >>> XVI De vitro
monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24 > 1 > 71 > 10 > 14 > 28 > 14 > 10 > 5 > 5 > 15

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik