monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19 > 19 > 37 > 32 > 18 > 1 > 18 > 19 > 5 > 9 > 19 > 57 > 2 > 31 > 8 > 5 > 40 > 18 > 18 > 27 > 27 > 6 > 4 > 6 > 31 > 31 > 3 > 27 > 7 > 3 > 27 > 5 > 36 > 8 > 78 > 33 > 1 > 24 > 1 > 1 > 13 > 4 > 17 > 2 > 17 > 4 > 8 > 66 > 50 > 3 > 9 > 8 > 17 > 1 > 17 > 2 > 29 > 1 > 3 > 62 > 42 > 3 > 8 > 18 > 9 > 8 > 9 > 8 > 1 > 11 > 2 > 33 > 1 > 1 > 13
Isidorus, Etymologiae, Liber 16, XII De variis <<<     >>> XIV De ignitis

Isidorus, Etymologiae, 16, XIII De crystallinis

1 Crystallus resplendens et aquosus colore. Traditur quod nix sit glacie durata per annos; unde et nomen ei Graeci dederunt. Gignitur autem in Asia et Cypro, maxime in septentrionum Alpibus, ubi nec aestate sol ferventissimus invenitur; ideoque ipsa diuturna et annosa duritia reddit hanc speciem quae crystallus dicitur. Hic oppositus radiis solis adeo rapit flammam ut aridis fungis vel foliis ignem praebeat. Usus eius etiam ad pocula destinatur: nihil autem aliud quam frigidum pati potest. 2 Adamans Indicus lapis parvus et indecorus, ferrugineum habens colorem et splendorem crystalli, numquam autem ultra magnitudinem nuclei Avellani repertus. Hic nulli cedit materiae, nec ferro quidem nec igni, nec umquam incalescit; unde et nomen interpretatione Graeca indomita vis accepit. Sed dum sit invictus ferri ignisque contemptor, hircino rumpitur sanguine recenti et calido maceratus, sicque multis ictibus ferri perfrangitur. Cuius fragmenta sculptores pro gemmis insigniendis perforandisque utuntur. 3 Hic autem dissidet cum magnete lapide in tantum ut iuxta positus ferrum non patiatur abstrahi magnetem, aut si admotus magnes conprehenderit, rapiat atque auferat. Fertur quoque in electri similitudine venena deprehendere, metus vanos expellere, maleficis resistere artibus. Genera eius sex. 4 Chalazias grandinum et candorem et figuram adamantinae duritiae habet. Etiam in ignes posita manere suum frigus. 5 Cerauniorum duo genera sunt. Unum, quod Germania mittit, crystallini simile, splendet tamen caeruleo, et si sub divo positum fuerit, fulgorem rapit siderum. Ceraunium alterum Hispania in Lusitanis litoribus gignit, cui color e pyropo rubenti, et qualitas ut ignis. Haec adversus vim fulgurum opitulari fertur, si credimus. Dicta autem ceraunia quoniam alibi non inveniatur quam in loco fulmine icto proximo; Graece enim fulmen κεραυνὸς dicitur. 6 Iris apud Arabiam in mari Rubro nascitur, coloris crystallini, sexangulata, dicta ex argumento iris. Nam sub tecto percussa sole species et colores arcus caelestis in proximos parietes imitatur. 7 Astrion ex India est, crystallo propinqua, in cuius centro stella lucet fulgore lunae plenae. Sumpsit autem nomen quod astris opposita fulgorem rapit ac regerit. 8 Electria, quasi alectoria: in ventriculis enim gallinaciis invenitur, crystallina specie, magnitudine fabae. Hac in certaminibus invictos fieri magi volunt, si credimus. 9 Enhydros ab aqua vocata; exundat enim aquam, ita ut clausam in ea putes fontaneam scaturriginem.
Isidorus HOME

bav281.492 bmv399.340 bnf425.334 bnf426.342 bnf7583.186 bnf7585.364 bnf7586.151 bnf7587.85 bnf7589.242 bnf10291.183 bnf10292.312 bnf11864.238 bnf13027.65 bnf13028.37 bsb9201.466 bsb71097.490 csg232.190 csg235.171 csg236.160 csg237.261 hab64.518 sbsmin43.103r ubbf_iii_0015.184r zos32.242r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik