monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 > > 7 > 7 > 1 > A > 6 > K > E > 1 > 1 > 6 > 8 > 9 > 9
Isidorus, Etymologiae, Liber 16, VIII De rubris gemmis <<<     >>> X De candidis

Isidorus, Etymologiae, 16, IX De purpureis

1 Inter purpureas gemmas principatum amethystus Indicus tenet. Amethystus purpureus est permixto violacio colore; et quasi rosae nitor, et leniter quasdam flammulas fundens. Alterum eius genus descendit ad iacinthos. Causam nominis eius afferunt quia sit quiddam in purpura illius non ex toto igneum, sed vini colorem habens. Est autem sculpturis facilis: genera eius quinque. 2 Sapphirus caeruleus est cum purpura, habens pulveres aureos sparsos; optimus apud Medos, nusquam tamen perlucidus. 3 Iacinthus ex nominis sui flore vocatus. Hic in Aethiopia invenitur, caeruleum colorem habens. Optimus, qui nec rarus est nec densitate obtunsus, sed ex utroque temperamento lucet purpuraque refulgens; hic autem non rutilat aequaliter. Sereno enim perspicuus atque gratus est, nubilo coram oculis evanescit atque marcescit, in os missus frigidus est, in sculpturis durissimus, nec tamen invictus. Nam adamante scribitur et signatur. Iacinthizonta Indicus et iacinthum prope referens. 4 Quidam autem eorum crystalli similes capillamentis intercurrentibus obscurantur; ex quo etiam vitio illorum nomen est. 5 Amethystizontas appellatus quia eius extremus igniculus in amethysti violam exit. 6 Chelidonia ex hirundinum colore vocata; et duorum est generum, quarum una ex altera parte purpurea, et alia purpurea nigris intervenientibus maculis. 7 Cyanea Scythiae gemma caeruleo coruscans nitore, pura, interdum et punctulis intermicantibus auratis pulvisculis varians. 8 Rhoditis rosea est; et ex eo nomen accepit.
Isidorus HOME

bav281.489 bmv399.338 bnf425.332 bnf426.340 bnf7583.185 bnf7585.362 bnf7586.148 bnf7587.83 bnf7589.241 bnf10291.182 bnf10292.310 bnf11864.236 bnf13027.64 bnf13028.31 bsb9201.464 bsb71097.487 csg232.186 csg235.168 csg236.157 csg237.259 hab64.508 sbsmin43.100v ubbf_iii_0015.183r zos32.241r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik