monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6
Isidorus, Etymologiae, Liber 16, V De marmoribus <<< >>> VII De viridioribus gemmis
Isidorus, Etymologiae, 16, VI De gemmis
1 Post marmorum genera gemmae secuntur, quae multum auri decorem tribuunt venustate colorum. Primordia eius a rupe Caucaso. Fabulae ferunt Prometheum primum fragmentum saxi eius inclusisse ferro ac digito circumdasse, hisque initiis coepisse anulum atque gemmam. 2 Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur, e quibus nos ea tantum quae principalia sunt sive notissima adnotavimus. Gemmae vocatae quod instar gummi transluceant. Pretiosi lapides ideo dicti sunt quia care valent, sive ut a vilibus discerni possint, seu quod rari sint. Omne enim quod rarum est magnum et pretiosum vocatur; sicut et in Samuelis volumine legitur 1 Reg. 3, 1: 'Et sermo Domini pretiosus erat in Israel,' hoc est rarus.
Isidorus HOME
bav281.486 bmv399.335 bnf425.329 bnf426.338 bnf7583.184 bnf7585.360 bnf7586.146 bnf7587.81 bnf7589.239 bnf10291.181 bnf10292.308 bnf11864.234 bnf13027.62 bnf13028.25 bsb9201.461 bsb71097.483 csg232.182 csg235.164 csg236.153 csg237.257 hab64.502 sbsmin43.97v ubbf_iii_0015.181r zos32.240r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik