monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 1 > 5 > 9 > 1 > 18 > 1 > 1 > 7 > 9 > 1 > 7 > 1 > 6 > 9 > 1 > 6 > > > 1 > 4 > 3 > R > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 6 > 4 > 5 > 8 > 7 > 9 > 6 > 8 > 5 > > 6 > 4 > 6 > 1 > 6 > > 3 > 3
Isidorus, Etymologiae, Liber 16, II De glebis ex aqua <<< >>> IV De lapidibus insignioribus
Isidorus, Etymologiae, 16, III De lapidibus vulgaribus
1 Lapis a terra tamquam densior etiam vulgo discernitur. Lapis autem dictus quod laedat pedem. Lapis mollis est et sparsus; saxa haerent et a montibus exciduntur; petra Graecum est; silex est durus lapis, eo quod exiliat ab eo ignis dictus. 2 Scopulus a saxo eminenti, quasi ab speculando dictus; sive a tegimento navium, ἀπὸ τοῦ σκέπειν. Σπήλαια Graece, speluncae Latine. Est autem rupis cavata. 3 Crepido extremitas saxi abrupta; unde et crepido vocata quod sit abrupti saxi altitudo, sicut 'haeret pede pes densus' Virg. Aen. 10, 361; unde et vocatur. Cautes aspera saxa in mari, dictae a cavendo, quasi cautae. Murices petrae in litore similes muricis vivis, acutissimae et navibus perniciosae. 4 Icon saxum est, qui humanae vocis sonum captans, etiam verba loquentium imitatur: icon autem Graece, Latine imago vocatur, eo quod ad vocem respondens alieni efficitur imago sermonis; licet hoc quidem et locorum natura evenit, ac plerumque convallium. 5 Calculus est lapillus terrae admixtus, rotundus atque durissimus, et omni puritate lenissimus. Dictus autem calculus quod sine molestia brevitate sui calcetur: cuius contrarius est scrupus, lapillus minutus et asper, qui si inciderit in calciamentum, nocet et molestia est animo; unde et animi molestiam scrupulum dicimus: hinc et scrupea saxa, id est aspera. 6 Cotis nomen accepit quod ferrum ad incidendum acuat; †cotis†enim Graeco sermone incisio nominatur. Ex his aliae aquariae sunt, aliae oleo indigent in acuendo, sed oleum lenem; aquae aciem acerrimam reddunt. 7 Pumex vocatur eo quod spumae densitate concretus fiat; et est aridus, candore parvus, tantamque naturam refrigerandi habens ut in vas missus musta fervere desinant. 8 Rudus artifices appellant lapides contusos et calce admixtos, quos in pavimentis faciendis superfundunt; unde et rudera dicuntur. 9 Gypsum cognatum calci est; et est Graecum nomen. Plura eius genera; omnium autem optimum lapidi speculari. Est enim signis aedificiorum et coronis gratissimus. 10 Calcis viva dicta quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem, unde et perfusa aqua statim latens ignis erumpit. Natura eius mirum aliquid facit. Postquam enim arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis extingui; oleo extinguitur, quo solet ignis accendi. Usus eius structuris fabricae necessarius. Nam lapis lapidi non potest adhaerere fortius nisi calce coniunctus. Calcis e lapide albo et duro melior structuris, ex molle utilis tectoriis. 11 Arena ab ariditate dicta, non ab adhaerendo in fabricis, ut quidam volunt. Huius probatio, si manu inpressa stridet, aut si in vestem candidam sparsa nihil sordis relinquat.
Isidorus HOME
bav281.480 bmv399.329 bnf425.325 bnf426.334 bnf7583.182 bnf7585.355 bnf7586.141 bnf7587.78 bnf7589.236 bnf10291.178 bnf10292.303 bnf11864.231 bnf13027.58 bnf13028.12 bsb9201.457 bsb71097.477 csg232.175 csg235.157 csg236.147 csg237.253 hab64.495 sbsmin43.93r ubbf_iii_0015.178v zos32.237v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik