monumenta.ch > Isidorus > 5 > 1
>>> Isidorus, Etymologiae, Liber 16, II De glebis ex aqua
Isidorus, Etymologiae, 16, I De pulveribus et glebis terrae
1 Pulvis dictus quodvi venti pellatur. Tollitur enim eius flatu nec resistit nec stare novit, sicut ait propheta Psalm. 1, 4: 'Tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae.' 2 Limus vocatus quod lenis sit. Caenum est vorago luti. Cinis ex incendio dicitur; ab eo enim fit. Favilla, quod per ignem effecta sit; nam φῶς ignis est. 3 Gleba, quod sit globus; pulveris enim collectione conpingitur et in uno glomere adunatur. Terra autem ligata gleba est, soluta pulvis. 4 Labina, eo quod ambulantibus lapsum inferat, dicta per derivationem a labe. Lutum vocatum quidam per antiphrasin putant, quod non sit mundum; nam omne lotum mundum est. 5 Volutabra appellata quod ibi apri volutentur. Uligo sordes limi vel aquae sunt. Sabulum levissimum terrae genus. 6 Argilla ab Argis vocata, apud quos primum ex ea vasa confecta sunt. Creta ab insula Creta, ubi melior est. Creta Cimolia candida est, a Cimea Italiae insula dicta; quarum altera vestimentorum pretiosos colores emollit, et contristatos sulphure quodam nitore exhilarat, altera gemmis nitorem praestat. Creta argentaria, et ipsa candida, appellata eo quod nitorem argento reddat. 7 Terra Samia a Samo insula dicta, glutinosa et candida et linguae lenis, medicamentis et vasculis necessaria. 8 Pulvis Puteolanus in Puteolanis Italiae colligitur collibus, opponiturque ad sustinenda maria fluctusque frangendos. Nam mersus aquis protinus lapis fit, undisque cottidie fortior effectus in saxum mutatur; sicut argilla igne in lapidem vertitur. 9 Sulpur vocatum quia igne accenditur; πῦρ enim ignis est. Nam vis eius et in aquis ferventibus sentitur, neque alia res facilius accenditur. Nascitur in insulis Aeoliis inter Siciliam et Italiam, quas ardere dicunt. Invenitur et in aliis locis effossum. 10 Huius genera quattuor. Vivum, quod foditur, translucetque et viret, quem solum ex omnibus generibus medici utuntur. Alterum, quod appellant glebam, usibus tantum fullonum familiare. Tertium liquor est; usus eius ad lanas suffiendas, quoniam candorem mollitiemque praestat. Quartum ad lychnia maxime conficienda aptum. Sulphuris tanta vis est ut morbos comitiales deprehendat nidore suo inpositus ignibus ardescens. In calice vini prunaque subdita circumferens exardescentis repercussu pallorem dirum velut defunctorum effundit.
Isidorus HOME
bav281.477 bmv399.327 bnf425.323 bnf426.332 bnf7583.181 bnf7585.353 bnf7586.139 bnf7587.77 bnf7589.235 bnf10291.177 bnf10292.301 bnf11864.230 bnf13027.53 bnf13028.308 bsb9201.455 bsb71097.474 csg232.171 csg235.154 csg236.143 csg237.251 hab64.492 sbsmin43.90r ubbf_iii_0015.175v zos32.236r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik