monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24 > 1 > 71 > 10 > 14 > 28 > 14 > 10 > 5 > 5 > 15 > 1 > 1 > 15 > 1 > 1 > 4 > 1 > 1 > 51 > 1 > 15 > 1 > 1 > 1 > 2 > 15 > 1 > 9 > 12 > 13 > 24 > 1 > 24 > 4 > 16
Isidorus, Etymologiae, Liber 15, XV De mensuris agrorum <<<    

Isidorus, Etymologiae, 15, XVI De itineribus

1 Mensuras viarum nos miliaria dicimus, Graeci stadia, Galli leugas, Aegypti schoenos, Persae parasangas. Sunt autem proprio quaeque spatio. 2 Miliarium mille passibus terminatur; et dictum miliarium quasi mille adium, habens pedes quinque milia. 3 Leuga finitur passibus mille quingentis. Stadium octava pars miliarii est, constans passibus centum viginti quinque. Hunc primum Herculem statuisse dicunt, eumque eo spatio determinasse quod ipse sub uno spiritu confecisset, ac proinde stadium appellasse quoniam in fine respirasset simulque et stetisset. 4 Via est qua potest ire vehiculum; et via dicta a vehiculorum incursu. Nam duos actus capit, propter euntium et venientium vehiculorum occursum. 5 Omnis autem via aut publica est aut privata. Publica est quae in solo publico est, qua iter, actus populo patet. Haec aut ad mare aut ad oppida pertinet. Privata est quae vicino municipio data est. 6 Strata dicta quasi vulgi pedibus trita. Lucretius 1, 315:
Strataque iam vulgi pedibus detrita viarum.
Ipsa est et delapidata, id est lapidibus strata. Primi autem Poeni dicuntur lapidibus vias stravisse; postea Romani eas per omnem pene orbem disposuerunt, propter rectitudinem itinerum et ne plebs esset otiosa. 7 Agger est media stratae eminentia coaggeratis lapidibus strata, ab aggere, id est coacervatione dicta; quam historici viam militarem dicunt, ut Virg. Aen. 5, 273:
Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens.
8 Iter vel itus est via qua iri ab homine quaquaversum potest. Iter autem et itiner diversam significationem habent. Iter [enim] est locus transitu facilis; unde appellamus et itum. Itiner autem est itus longae viae, et ipse labor ambulandi ut quo velis pervenias. 9 Semita itineris dimidium est, a semiitu dicta. Semita autem hominum est, calles ferarum et pecudum. 10 Callis est iter pecudum inter montes angustum et tritum, a callo pedum vocatum, sive a callo pecudum praeduratum. Tramites sunt transversa in agris itinera, sive recta via, dicta quod transmittat. 11 Divortia sunt flexus viarum, hoc est viae in diversa tendentes. Idem diverticula sunt, hoc est diversae ac divisae viae, sive semitae transversae quae sunt a latere viae. 12 Bivium, quia duplex est via. Conpeta, quia plures in ea conpetunt viae, quasi triviae, quadriviae. Ambitus inter vicinorum aedificia locus, duorum pedum et semipedis ad circumeundi facultatem relictus, et ab ambulando dictus. 13 Orbita vestigium carri, ab orbe rotae dicta. Porro actus, quo pecus agi solet. Clivosum iter flexuosum. Vestigia sunt pedum signa primis plantis expressa, vocata quod his viae praecurrentium investigentur, id est agnoscantur.
Isidorus HOME

bav281.475 bav1357.298 bmv399.325 bnf425.322 bnf426.331 bnf7583.180 bnf7585.352 bnf7586.137 bnf7587.76 bnf7589.234 bnf10291.176 bnf10292.300 bnf11864.229 bnf13027.53 bsb9201.454 bsb71097.472 csg232.170 csg233.218 csg235.153 csg236.142 csg237.250 hab64.490 sbsmin43.89r ubbf_iii_0015.175v zos32.235r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik