monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3 > 7 > 1 > 2 > 22 > 1 > 14
Isidorus, Etymologiae, Liber 15, XIII De agris <<< >>> XV De mensuris agrorum
Isidorus, Etymologiae, 15, XIV De finibus agrorum
1 Fines dicti eo quod agri funiculis sint divisi. Mensurarum enim lineae in terrarum partitione tenduntur ut dimensionis aequalitas teneatur. 2 Limites appellati antiquo verbo transversi, nam transversa omnia antiqui lima dicebant; a quo et limina ostiorum, per quae foris vel intus itur, et limites, quod per eos in agros foris eatur. Hinc et limus vocabulum accepit, cingulum quo servi publici cingebantur obliqua purpura. 3 Termini dicti quod terrae mensuras distinguunt atque declarant. His enim testimonia finium intelleguntur, et agrorum intentio et certamen aufertur. 4 Limites maximi in agris duo sunt: cardo et decumanus. Cardo, qui a septentrione directus a cardine caeli est; nam sine dubio caelum vertitur in septentrionali orbe. Decumanus est qui ab oriente in occidentem per transversum dirigitur, qui pro eo quod formam X faciat decumanus est appellatus. Ager enim bis divisus figuram denarii numeri efficit. 5 Arca ab arcendo vocata: fines enim agri custodit eosque adire prohibet. Trifinium dictum eo quod trium possessionum fines adstringit. Hinc et quadrifinium, quod quattuor. Reliqui limites angustiores et inter se distant inparibus intervallis et nominibus designatis.
Isidorus HOME
bav281.474 bav1357.298 bmv399.324 bnf425.321 bnf426.330 bnf7583.180 bnf7585.351 bnf7586.136 bnf7587.75 bnf7589.233 bnf10291.176 bnf10292.299 bnf11864.228 bnf13027.52 bsb9201.453 bsb71097.471 csg232.168 csg233.217 csg235.151 csg236.140 csg237.249 hab64.488 sbsmin43.87v ubbf_iii_0015.175r zos32.234v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik