monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13
Isidorus, Etymologiae, Liber 15, XII De aedificiis rusticis <<<     >>> XIV De finibus agrorum

Isidorus, Etymologiae, 15, XIII De agris

1 Ager Latine appellari dicitur eo quod in eo agatur aliquid. Alii agrum ex Graeco nominari manifestius credunt. 2 Unde et villa Graece †coragros†dicitur. Villa a vallo, id est aggere terrae, nuncupata, quod pro limite constitui solet. 3 Possessiones sunt agri late patentes publici privatique, quos initio non mancipatione, sed quisque ut potuit occupavit atque possedit; unde et nuncupati. 4 Fundus dictus quod eo fundatur vel stabiliatur patrimonium. Fundus autem et urbanum aedificium et rusticum intellegendum est. 5 Praedium, quod ex omnibus patrifamilias maxime praevidetur, id est apparet, quasi praevidium; vel quod antiqui agros, quos bello ceperant, ut praedae nomine habebant. 6 Omnis autem ager, ut Varro docet, quadrifarius dividitur: aut enim arvus est ager, id est sationalis; aut consitus, id est aptus arboribus; aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus vacat; aut florus, quod sunt horti apibus congruentes et floribus. Quod etiam Vergilius in quattuor libros Georgicorum secutus est. 7 Rura veteres incultos agros dicebant, id est silvas et pascua; agrum vero, qui colebatur. Nam rus est quo mel, quo lac, quo pecus haberi potest; unde et rusticus nominatur: haec agrestium prima et otiosa felicitas. 8 Seges ager est in quo seritur; unde et Vergilius Georg. 1, 47:
Illa seges demum votis respondet avari
agricolae.
9 Conpascuus ager dictus qui a divisoribus agrorum relictus est ad pascendum communiter vicinis. 10 Alluvius ager est quem paulatim fluvius in agrum reddit. 11 Arcifinius ager dictus est qui a certis linearum mensuris non continetur, sed arcentur fines eius obiectu fluminum, montium, arborum; unde et in his agris nihil subsicivorum intervenit. 12 Novalis ager est primum proscissus, sive qui alternis annis vacat novandarum sibi virium causa. Novalia enim semel cum fructu erunt et semel vacua. 13 Squalidus ager quasi excolidus, quod iam a cultura exierit; sicut exconsul, quod a consulatu discesserit. 14 Uliginosus ager est semper uvidus. Nam humidus dicitur qui aliquando siccatur. Uligo enim humor terrae est naturalis, ab ea numquam recedens. 15 Subseciva sunt proprie quae sutor de materia praecidens quasi supervacua abicit. Inde et subsiciva, agri quos in pertica divisos recusant quasi steriles vel palustres. Item subseciva quae in divisura agri non efficiunt centuriam, id est iugera ducenta. 16 Area dicitur tabularum aequalitas. Dicta autem area a planitie atque aequalitate; unde et ara. Alii aream vocatam dicunt quod pro triturandis frugibus eradatur, vel quod non triturentur in ea nisi arida. 17 Pratum est cuius feni copia armenta tuentur, cui veteres Romani nomen indiderunt ab eo quod protinus sit paratum, nec magnum laborem culturae desideret. Prata autem esse quae secari possunt. 18 Paludes dictae a Pale pastorali dea, quod paleam, id est pabula, nutriant iumentorum.
Isidorus HOME

bav281.472 bav1357.298 bmv399.323 bnf425.320 bnf426.329 bnf7583.179 bnf7585.350 bnf7586.135 bnf7587.74 bnf7589.232 bnf10291.175 bnf10292.298 bnf11864.227 bnf13027.52 bsb9201.452 bsb71097.469 csg232.167 csg233.216 csg235.149 csg236.139 csg237.249 hab64.486 sbsmin43.86v ubbf_iii_0015.174v zos32.234r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik