monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26 > 14 > 20 > 84 > 2 > 19 > 3 > 1 > 15 > 2 > 12 > 19 > 13 > 8 > 12 > 6 > 99 > 13 > 3 > 7 > 14 > 4 > 31 > 14 > 19 > 10 > 51 > 6 > 1 > 3 > 11 > 10 > 26 > 5 > 14 > 3 > 2 > 14 > 30 > 23 > 96 > 3 > 3 > 10 > 27 > 19 > > 19 > 3 > 7 > 3 > 3 > 11
Isidorus, Etymologiae, Liber 15, X De tentoriis <<<     >>> XII De aedificiis rusticis

Isidorus, Etymologiae, 15, XI De sepulchris

1 Sepulchrum a sepulto dictum. Prius autem quisque in domo sua sepeliebatur. Postea vetitum est legibus, ne foetore ipso corpora viventium contacta inficerentur. Monumentum ideo nuncupatur eo quod mentem moneat ad defuncti memoriam. Cum enim non videris monumentum, illud est quod scriptum est Psalm. 31, 12: 'Excidi tamquam mortuus a corde.' Cum autem videris, monet mentem et ad memoriam te reducit ut mortuum recorderis. Monumenta itaque et memoriae pro mentis admonitione dictae. 2 Tumulus dictus quasi tumens tellus. Sarcophagus Graecum est nomen, eo quod ibi corpora absumantur; σάρξ enim Graece caro, φάγεῖν comedere dicitur. 3 Mausolea sunt sepulchra seu monumenta regum, a Mausol[e]o rege Aegyptiorum dicta. Nam eo defuncto uxor eius mirae magnitudinis et pulchritudinis extruxit sepulchrum in tantum ut usque hodie omnia monumenta pretiosa ex nomine eius Mausolea nuncupentur. 4 Pyramides genus sepulchrorum quadratum et fastigiatum ultra omnem excelsitatem quae fieri manu possit, unde et mensuram umbrarum egressae nullam habere umbram dicuntur. Tali autem aedificio surgunt ut a lato incipiant et in angusto finiantur sicut ignis; πῦρ enim dicitur ignis. Hos Aegyptus habet. Apud maiores enim potentes aut sub montibus aut in montibus sepeliebantur. Inde tractum est ut super cadavera aut pyramides fierent, aut ingentes columnae conlocarentur.
Isidorus HOME

bav281.471 bav1357.298 bmv399.322 bnf425.319 bnf426.328 bnf7583.179 bnf7585.349 bnf7586.134 bnf7587.74 bnf7589.232 bnf10291.174 bnf10292.297 bnf11864.227 bnf13027.51 bsb9201.451 bsb71097.468 csg232.166 csg233.215 csg235.148 csg236.138 csg237.248 hab64.485 sbsmin43.85v ubbf_iii_0015.174r zos32.233v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik