monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24 > 1 > 71 > 10 > 14 > 28 > 14 > 10
Isidorus, Etymologiae, Liber 15, IX De munitionibus <<< >>> XI De sepulchris
Isidorus, Etymologiae, 15, X De tentoriis
1 Tabernacula tentoria sunt militum, quibus in itinere solis ardores tempestatesque imbrium frigorisque iniurias vitant. Dicta autem tabernacula quod cortinae distentae funibus tabulis interstantibus adpenderentur, quae tentoria sustinerent. 2 Tentorium vocatum eo quod tendatur funibus atque palis; unde et hodie praetendere dicuntur. 3 Papiliones vocantur a similitudine parvuli animalis volantis, quae maxime abundant florentibus malvis. Haec sunt aviculae quae lumine accenso conveniunt, et circa volitantes ab igne proxime interire coguntur.
Isidorus HOME
bav281.471 bav1357.298 bmv399.322 bnf425.319 bnf426.328 bnf7583.179 bnf7585.349 bnf7586.134 bnf7587.74 bnf7589.232 bnf10291.174 bnf10292.297 bnf11864.227 bnf13027.51 bsb9201.451 bsb71097.468 csg232.165 csg233.215 csg235.148 csg236.137 csg237.248 hab64.485 sbsmin43.85v ubbf_iii_0015.174r zos32.233v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik