monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D > 6 > 4 > 16D > 30 > > 14D > 7 > 1 > 15 > 7 > 24D > Q > 10D > 7 > 7 > 9
Isidorus, Etymologiae, Liber 15, VIII De partibus aedificiorum <<< >>> X De tentoriis
Isidorus, Etymologiae, 15, IX De munitionibus
1 Munitum vel munimentum dictum quia manu est factum. Cohors vocata vel quod coartet cuncta quae interius sunt, id est concludat, vel quod coerceat obiectu suo extraneos et adire prohibeat. 2 Vallum est quod mole terrae erigitur, ut custodia praetendatur. Dictum autem vallum a vallis; nam valli fustes sunt, quibus vallum munitur. Et valli dicti quod figantur et vellantur. Intervalla sunt spatia inter capita vallorum, id est stipitum quibus vallum fit; unde et cetera quoque spatia dicunt, ab stipitibus scilicet. 3 Agger est cuiuslibet rei acervatio, unde fossae aut valles possint repleri. Agger proprie dicitur terra aggesta quae vallo facto propius ponitur; sed abusive et muros et munimenta omnia aggerem dicimus. 4 Maceriae sunt parietes longi quibus vineae aliquae clauduntur; longum enim Graeci μακρὸν dicunt. 5 Formatum, sive formacium, in Africa et Hispania parietes e terra appellant, quoniam in forma circumdatis duabus utrimque tabulis inferciuntur verius quam instruuntur. Aevis durant incorrupti ventis, ignibus omnique caemento fortiores. 6 Sepes munimenta satorum sunt; unde et appellatae. Caulas munimenta ovium vel sepimenta ovilium. Est autem Graecum nomen C [littera] detracta; nam Graeci αὐλὰς vocant animalium receptacula.
Isidorus HOME
bav281.470 bav1357.298 bmv399.321 bnf425.318 bnf426.328 bnf7583.179 bnf7585.348 bnf7586.134 bnf7587.73 bnf7589.231 bnf10291.174 bnf10292.296 bnf11864.226 bnf13027.51 bsb9201.451 bsb71097.467 csg232.165 csg233.214 csg235.147 csg236.137 csg237.247 hab64.484 sbsmin43.85r ubbf_iii_0015.173v zos32.233r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik