1 Aditus ab eundo dictus, per quem ingredimur et admittimur. 2 Vestibulum est vel aditus domus privatae, vel spatium adiacens aedibus publicis. Et vestibulum dictum eo quod eo vestiuntur fores, aut quod aditum tecto vestiat, aut ab stando. 3 Porticus, quod transitus sit magis quam ubi standum sit, quasi porta; et porticus, eo quod sit apertus. 4 Ianua a Iano quodam appellatur, cui gentiles omne introitum vel exitum sacraverunt. Unde Lucanus 1, 62:
Ferrea belligeri conpescat limina Iani.
Est autem primus domus ingressus; cetera intra ianuam ostia vocantur generaliter. Ostium est per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab ostando dictum [sive ostium, quia ostendit aliquid intus]. Alii aiunt ostium appellari quia ostem moratur; ibi enim adversariis nos obicimus: hinc et Ostia Tiberina, quia ostibus sunt opposita. Fores et valvae claustra sunt; sed fores dicuntur quae foras, valvae, quae intus revolvuntur, et duplices conplicabilesque sunt. Sed generaliter usus vocabula ista corrupit. 5 Claustra ab eo quod claudantur dicta. 6 Fenestrae sunt quibus pars exterior angusta et interior diffusa [est], quales in horreis videmus, dictae eo quod lucem fenerent: lux enim Graece φῶς dicitur: vel quia per eas intus positus homo videt. Alii fenestram putant dictam eo quod domui lucem minestret, conpositum nomen ex Graeco Latinoque sermone; φῶς enim Graece lux est. 7 Cardo est locus in quo ostium vertitur et semper movetur, dictus ἀπὸ τῆς καρδίας, quod quasi cor hominem totum, ita ille cuneus ianuam regat ac moveat. Unde et proverbiale est: 'In cardine rem esse.' 8 Limina ostiorum dicta eo quod transversa sint ut limes, et per ea sicut in agro aut introeatur aut foris eatur. 9 Postes et antae quasi post et ante: et antae quia ante stant, vel quia antea ad eas accedimus prius quam domum ingrediamur; postes eo quod post ostium stent.