1 Ergasterium locus est ubi opus aliquod fit. Graeco enim sermone ἔργα opera, στηριον statio; id est operarii statio. 2 Ergastula quoque et ipsa a Graeco vocabulo nuncupantur, ubi deputantur noxii ad aliquod opus faciendum; ut solent gladiatores et exules, qui marmora secant et tamen vinculorum custodiis alligati sunt. 3 Gynaeceum Graece dictum eo quod ibi conventus feminarum ad opus lanificii exercendum conveniat. Mulier enim Graece γυνὴ nuncupatur. 4 Pistrinum quasi pilistrinum, quia pilo antea tundebant granum. Unde et apud veteres non molitores sed pistores dicti, quasi pinsores, a pinsendis granis frumenti; molae enim usus nondum erat, sed granum pilo pinsebant. Unde et Vergilius Georg. 1, 267:
Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
5 Clibanus [a clivo dictus, ab eo quod in erectione sit collectus; clivum enim ascensum dicimus sive flexuosum]. 6 Furnum per derivationem a farre dictum, quoniam panis ex eo factus ibi coquitur. 7 Torcular dictum eo quod ibi uvae calcentur atque extortae exprimantur. 8 Forus est locus ubi uva calcatur, dictus quod ibi feratur uva, vel propter quod ibi pedibus feriatur: unde et calcatorium dicitur. Sed hoc nomen multa significat: prima species fori locus in civitate ad exercendas nundinas relictus; secunda, ubi magistratus iudicare solet; tertia, quem supra diximus, quem calcatorium nominavimus. Quarta, spatia plana in navibus, de quibus Vergilius Aen. 6, 412: