1 Sacrarium proprie est locus templi in quo sacra reponuntur; sicut donarium est in quo conlocantur oblata; sicut lectisternia dicuntur ubi homines sedere consueverunt. Ab inferendis igitur et deportandis sacris sacrarium nuncupatur. 2 Donaria vero, eo quod ibi dona reponantur quae in templis offerre consueverunt. 3 Aerarium vocatum quia prius aes signatum ibi recondebatur. Hoc enim olim in usu erat auro argentoque nondum signato: ex quorum metallis quamvis postea facta fuisset pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde pecunia [nomen] initium sumpsit. 4 Armarium locus est ubi quarumcumque artium instrumenta ponuntur. Armamentarium vero, ubi tantum tela armorum. Unde Iuvenalis Iuv. 13, 83:
Quidquid habet telorum armamentaria caeli.
Dicta autem utraque ab armis, id est brachiis, quibus exercentur. 5 Bibliotheca est locus ubi reponuntur libri; βίβλος enim Graece liber, θήκη repostorium dicitur. 6 Promtuarium dictum eo quod inde necessaria victui promuntur, hoc est proferuntur. 7 Cellarium, quod in eo colligantur ministeria mensarum, vel quae necessaria victui supersunt. Inter promtuarium autem et cellarium hoc interest quod cellarium est paucorum dierum, promtuarium vero temporis longi est. 8 Apotheca autem vel horrea a Graeco, verbum e verbo repostoria vel reconditoria dici possunt, eo quod in his homines elaboratas fruges reponunt. Unde et enthecam Graeco nomine repositam rei copiosam substantiam appellamus.