monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D > 6 > 4 > 16D > 30 > > 14D > 7 > 1 > 15 > 7 > 24D > Q > 10D > 7 > 7 > 9 > 2 > 9 > 22D > 7 > 8 > 8 > 1 > 2 > 7 > 23 > 7 > 21D > 27 > 11 > 26D > 1 > 17 > 25 > 20D > 7 > 7 > 4
Isidorus, Etymologiae, Liber 15, III De habitaculis <<< >>> V De repositoriis
Isidorus, Etymologiae, 15, IV De aedificiis sacris
1 Sacra sunt loca divinis cultibus instituta, utpote ea in quibus altaria litantibus de more pontificibus consecrantur. 2 Sancta iuxta veteres exteriora templi sunt. Sancta autem sanctorum locus templi secretior, ad quem nulli erat accessus nisi tantum sacerdotis. Dicta autem Sancta sanctorum quia exteriori oraculo sanctiora sunt, vel quia sanctorum conparatione sanctiora sunt; sicut Cantica canticorum, quia cantica universa praecellunt. Sanctum autem a sanguine hostiae nuncupatum; nihil enim sanctum apud veteres dicebatur nisi quod hostiae sanguine esset consecratum aut consparsum. Item sanctum, quod extat esse sancitum. Sancire est autem confirmare et inrogatione poenae ab iniuria defendere; sic et leges sanctae et muri sancti esse dicuntur. 3 Propitiatorium [quasi propitiationis oratorium; propitiatio enim placatio est]. Oracula dicta eo quod inde responsa redduntur; et oracula ab ore. 4 Penetralia secreta sunt oraculorum; et penetralia dicta sunt ab eo quod est penitus, hoc est pene intus. Oratorium orationi tantum est consecratum, in quo nemo aliquid agere debet nisi ad quod est factum; unde et nomen accepit. 5 Monasterium unius monachi habitatio est. Μόνος enim apud Graecos solus, στηριον statio; id est solitarii habitatio. 6 Coenobium ex Graeco et Latino videtur esse conpositum. Est enim habitaculum plurimorum in commune viventium; κοινὸν enim Graece commune dicitur. 7 Templi nomen generale; pro locis enim quibuscumque magnis antiqui templa dicebant: et templa dicta quasi tecta ampla. Sed et locus designatus ad orientem a contemplatione templum dicebatur. Cuius partes quattuor erant: antica ad ortum, postica ad occasum, sinistra ad septentrionem, dextra ad meridiem spectans. Unde et quando templum construebant, orientem spectabant aequinoctialem, ita ut lineae ab ortu ad occidentem missae fierent partes caeli dextra sinistra aequales; ut qui consuleret atque precaretur rectum aspiceret orientem. 8 Fana dicta a Faunis, quibus templa error gentilium construebat unde consulentes daemonum responsa audirent. 9 Delubra veteres dicebant templa fontes habentia, quibus ante ingressum diluebantur; et appellari delubra a diluendo. Ipsa sunt nunc aedes cum sacris fontibus, in quibus fideles regenerati purificantur: et bene quodam praesagio delubra sunt appellata; sunt enim in ablutionem peccatorum. 10 Fons autem in delubris locus regeneratorum est, in quo septem gradus in Spiritus sancti mysterio formantur; tres in descensu et tres in ascensu: septimus vero is est qui et quartus, id est similis Filio hominis, extinguens fornacem ignis, stabilimentum pedum, fundamentum aquae; in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter. 11 Basilicae prius vocabantur regum habitacula, unde et nomen habent; nam βασιλεὺς rex et basilicae regiae habitationes. Nunc autem ideo divina templa basilicae nominantur, quia ibi regi omnium Deo cultus et sacrificia offeruntur. 12 Martyrium locus martyrum Graeca derivatione, eo quod in memoria martyris sit constructum, vel quod sepulchra sanctorum ibi sint martyrum. 13 Aram quidam vocatam dixerunt quod ibi incensae victimae ardeant. Alii aras dicunt a precationibus, id est quas Graeci ἀρὰς dicunt; unde contra inprecatio κατάρα dicitur. Alii volunt ab altitudine aras, sed male. 14 Altare autem ab altitudine constat esse nominatum, quasi alta ara. 15 Pulpitum, quod in eo lector vel psalmista positus in publico conspici a populo possit, quo liberius audiatur. 16 Tribunal, eo quod inde a sacerdote tribuantur praecepta vivendi. Est enim locus in sublimi constitutus, unde universi exaudire possint. Alias tribunal a tribu denominatum, quod ad illud tribus convocetur. 17 Analogium dictum quod sermo inde praedicetur; nam λόγος Graece sermo dicitur; quod et ipsud altius situm est [ut in eo lector vel psalmista positus in publico conspici a populo possit, quo liberius audiatur].
Isidorus HOME
bav281.464 bav1357.298 bmv399.316 bnf425.314 bnf426.324 bnf7583.177 bnf7585.344 bnf7586.129 bnf7587.70 bnf7589.229 bnf10291.172 bnf10292.293 bnf11864.224 bnf13027.49 bsb9201.446 bsb71097.461 csg232.159 csg233.207 csg235.141 csg236.130 csg237.244 hab64.475 sbsmin43.80v ubbf_iii_0015.171v zos32.230v
Isidorus, Etymologiae, Liber 15, III De habitaculis <<< >>> V De repositoriis
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D > 6 > 4 > 16D > 30 > > 14D > 7 > 1 > 15 > 7 > 24D > Q > 10D > 7 > 7 > 9 > 2 > 9 > 22D > 7 > 8 > 8 > 1 > 2 > 7 > 23 > 7 > 21D > 27 > 11 > 26D > 1 > 17 > 25 > 20D > 7 > 7 > 4
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik