1 Specus est fossa sub terra qua prospici potest; σπήλαια Graece, speluncae Latine. 2 Spiracula appellata omnia loca pestiferi spiritus, quae Graeci Χαρώνεια appellant vel Ἀχερόντεια. Etiam Varro spiraculum dicit huiuscemodi locum; et spiracula ex eo dicuntur loca qua terra spiritum edit. 3 Hiatus praeruptio terrae profunda, quasi itus. Proprie autem hiatus est hominis oris apertio, translata a feris quarum aviditas oris adapertione monstratur. 4 Profundum proprie quasi cuius porro sit fundus. Abusive autem profundum vel sursum vel deorsum dicitur, ut Virg. Aen. 1, 58:
Maria ac terras caelumque profundum.
5 Baratrum nimiae altitudinis nomen est: et dictum baratrum quasi vorago atra, scilicet a profunditate. 6 Erebus inferorum profunditas atque recessus. Styx ἀπὸ τοῦ στυγερός, id est a tristitia, dicta, eo quod tristes faciat vel quod tristitiam gignat. 7 Cocytus locus inferi, de quo Iob ita loquitur . . . Cocytus autem nomen accepit Graeca interpretatione, a luctu et gemitu. 8 Tartarus vel quia omnia illic turbata sunt, ἀπὸ τοῦ ταρταρίζειν, aut, quod est verius, ἀπὸ τῆς ταραχῆς, id est a tremore frigoris, quod est algere et rigere, scilicet quia lucem solemque caret; quia neque illic vapores sunt, qui ex solis luce gignuntur, neque flatus, qui eiusdem motibus incitatur, sed perpetuus stupor; ταρταρίζειν enim horrere et tremere apud Graecos legitur. Illic enim 'fletus et stridor dentium' cf. Matth. 8, 12. 9 Gehenna est locus ignis et sulphuris, quem appellari putant a valle idolis consecrata, quae est iuxta murum Hierusalem, repleta olim cadaveribus mortuorum; ibi enim Hebraei filios suos inmolabant daemonibus, et appellabatur locus ipse Gehennon. Futuri ergo supplicii locus, ubi peccatores cruciandi sunt, huius loci vocabulo designatur. Duplicem autem esse Gehennam et ignis et frigoris. 10 Inferus appellatur eo quod infra sit. Sicut autem secundum corpus, si ponderis sui ordinem teneant, inferiora sunt omnia graviora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora; unde et in Graeca lingua origo nominis, quo appellatur inferus, ex eo quod nihil suave habeat resonare perhibetur. 11 Sicut autem cor animalis in medio est, ita et inferus in medio terrae esse perhibetur. Unde et in Evangelio legimus Matth. 12, 40: 'In corde terrae.' Philosophi autem dicunt quod inferi pro eo dicantur quod animae hinc ibi ferantur.