monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 1 > 5 > 9 > 1 > 18 > 1 > 1 > 7
Isidorus, Etymologiae, Liber 14, VI De insulis <<<     >>> VIII De montibus ceterisque terrae vocabulis

Isidorus, Etymologiae, 14, VII De promuntoriis

1 Commune est insulis ut promineant. Inde et loca earum promuntoria dicitur. Sic Sallustius de Sardinia Hist. 2, fr. 2: 'In Orientem quam in Occidentem latior prominet.' 2 Sigeum promuntorium Asiae, ubi Hellespontus apertius dilatatur. Dictum autem Sigeum propter Herculis taciturnitatem, quia prohibitus hospitio a Laumedonte Troianorum rege, simulavit abscessum, et inde contra Troiam cum silentio venit, quod dicitur σιγή. 3 Maleum promuntorium Graeciae, quod intrat mare, et per milia quinquaginta protenditur; ubi unda ita saeva est ut persequi navigantes videatur. Hoc autem promuntorium a Maleo rege Argivorum nomen accepit. 4 Pelorum promuntorium Siciliae respiciens Aquilonem, secundum Sallustium Hist. 4, 39 dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto. 5 Pachynum promuntorium Siciliae Austrum spectans, ab aeris crassitudine dictum, nam παχὺς est pinguis et crassus: Austro enim perflatur. 6 Lilybaeum promuntorium Siciliae, solis occasum intendens, vocatum ab eiusdem nominis civitate, quae ibi est sita. 7 Borion promuntorium Numidiae, vocatum ita quod Aquilonem intendat. Hoc Hipponem Regium postea dictum, pro eo quod sit aequore interruptum. Calpis Hispaniae promuntorium.
Isidorus HOME

bav281.441 bav1357.293 bmv399.301 bnf425.300 bnf426.312 bnf4871.334 bnf7583.170 bnf7585.329 bnf7586.114 bnf7587.59 bnf7589.218 bnf10291.163 bnf10292.279 bnf11864.214 bnf13027.43 bsb9201.432 bsb71097.440 csg232.135 csg233.183 csg235.119 csg236.111 csg237.232 hab64.452 sbsmin43.66v ubbf_iii_0015.164r zos32.221v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik